1hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum
omnes qui tenent eam ad vitam
qui autem dereliquerint eam in mortem
2convertere Iacob et adprehende eam
ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3ne tradas altero gloriam tuam
et dignitatem tuam genti alienae
4beati sumus Israhel
quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6venundati estis gentibus non in perditionem
sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum
traditi estis adversariis
7exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum
immolantes daemoniis et non Deo
8obliti autem estis eum qui nutrivit vos
et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis
et dixit audite confines Sion
adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum
quam superduxit illis Aeternus
11nutrivi enim illos cum iucunditate
dimisi autem illos cum fletu et luctu
12nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis
derelicta sum propter peccata filiorum meorum
quia declinaverunt a lege Dei
13iustitias autem ipsius nescierunt
nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei
neque per semitas veritatis eius cum iustitias ingressi sunt
14veniant confines Sion
et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum
quam superduxit illis Aeternus
15adduxit enim super illos gentem de longinquo
gentem inprobam et alterius linguae
16qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt
et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17ego autem quid possum adiuvare vos
18qui enim adduxit super vos mala
ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis
et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21animaequiores estote filii clamate ad Dominum
et eripiet vos de manu principum inimicorum
22ego enim speravi in Aeternum salutem vestram
et venit mihi gaudium a Sancto
super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23emisi enim vos cum luctu et ploratu
reducet autem vos mihi Deus
cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram
sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo
quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis
persecutus est enim te inimicus tuus
sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26delicati mei ambulaverunt vias asperas
ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27animaequiores estote filii et proclamate ad Deum
erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo
decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29qui enim induxit vobis mala
ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem
cum salute vestra
30animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
31nocentes parebunt qui te vexaverunt
et qui gratulati sunt in tua ruina
punientur
32civitates quibus servierunt filii tui
punietur quae accepit filios tuos
33sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu
sic contristabitur in sua desolatione
34et amputabitur exultatio multitudinis eius
et gaudimonium eius erit in luctum
35ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus
et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36circumspice Hierusalem ad orientem
et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
37ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos
veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti
gaudentes in honorem Dei