1invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae
quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur
ut significatum est et ut mandavit transmigratis
2et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini
et ut non exerrarent mentibus
videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
3et alia huiuscemodi dicens hortabatur
ne legem amoverent a corde suo
4erat autem in ipsa scriptura
quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta
divino responso ad se facto comitari secum
usquequo exiit in montem
in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem
5et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae
et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc
et ostium obstruxit
6et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum
et non potuerunt invenire
7ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit
quod ignotus erit locus
donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
8et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini
et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur
et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno
Deo manifestabat haec
9et ut sapientiam habens
obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
10sicut et Moses orabat ad Dominum
et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum
11et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod
erat pro peccato et consumptum est
12similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem
et ut construens bibliothecam
congregavit de regibus libros et prophetarum
et David et epistulas regum et de donariis
14similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum
quod nobis acciderat
congregavit omnia et sunt apud nos
15si ergo desiderastis haec
mittite qui perferant vobis
16acturi itaque purificationem scripsimus vobis
bene igitur facietis si egeritis hos dies
17Deus autem qui liberavit populum suum
et reddidit hereditatem omnibus
et regnum et sacerdotium et sanctificationem
18sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur
et congregabit de sub caelo in locum sanctum
19eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
20de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius
et de templi magni purificatione et de arae dedicatione
21sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem
et filium eius Eupatorem
22et de inluminationibus quae de caelo factae sunt
ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt
ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent
et barbaram multitudinem fugarent
23et famosissimum in toto orbe templum recuperarent
et civitatem liberarent
ut leges quae abolendae erant restituerentur
Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
24itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa
temptavimus nos uno volumine breviare
25considerantes enim multitudinem librorum
et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum
propter multitudinem rerum
26curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio
studiosis vero ut facile possint memoriae commendare
omnibus autem legentibus utilitas conferatur
27et nobis quidem ipsis
qui opus hoc breviandi causa suscepimus
non facilem laborem
immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus
28sicut hii qui praeparant convivium
et quaerunt aliorum voluntati parere
propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus
29veritatem quidem de singulis auctori concedentes
ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
30sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est
ei vero qui pingere conatur
quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt
ita aestimandum est et in nobis
31etenim intellectum colligere et ordinare sermonem
et curiosius partes singulas quasque disquaerere
historiae congruit auctori
32brevitatem vero dictionis sectari
et exsecutiones rerum vitare
brevitati concedendum est
33hinc igitur narrationem incipiemus
de praefatione tantum dixisse sufficiat
stultum etenim est ante historiam effluere
in ipsa autem historia succingi