1Nicanor autem ut conperit Iudam esse in locis Samariae
cogitavit die sabbati cum omni impetu committere
2Iudaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur dicentibus
ne ita ferociter et barbare feceris
sed honorem tribue diei sanctificationis
et honora eum qui universa conspicit
3at ille infelix interrogavit
si est potens in saeculo qui imperavit agi diem sabbatorum
4et respondentibus illis
est Dominus vivus ipse in caelo potens
qui iussit agi septimam diem
5at ille ait et ego potens sum super terram
qui impero sumi arma et negotia regis impleri
tamen non obtinuit ut consilium perficeret
6et Nicanor quidem cum summa superbia erectus
cogitaverat commune tropeum statuere de Iuda
7Macchabeus autem confidebat semper cum omni spe
auxilium sibi a Domino adfuturum
8et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum
sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo
et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam
9et adlocutus illos de lege et prophetis
admonens etiam certaminum quae fecerant prius
promptiores eos constituit
10et ita animis eorum erectis
simul ostendens gentium fallaciam
et iuramentorum praevaricationem
11singulos autem illorum armavit non clypei et hastae munitione
sed sermonibus optimis et hortationibus
exposito digno fide somnio per quod universos laetificavit
12erat autem huiusmodi visus
Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum
verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum
et qui a puero in virtutibus exercitatus sit
manus protendentem orare pro omni populo Iudaeorum
13post haec apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem
et magni decoris habitudine circa illum
14respondentem vero Onian dixisse
hic est fratrum amator et populi Israhel
hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate
Hieremias propheta Dei
15extendisse autem Hieremiam dexteram
et dedisse Iudae gladium aureum dicentem
16accipe sanctum gladium munus a Deo
quo deicies adversarios populi mei Israhel
17exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde
de quibus extolli possit impetus et animi iuvenum
confortari
statuerunt dimicare et confligere fortiter
ut virtus de negotiis iudicaret
eo quod civitas et sancta et templum periclitaretur
18erat enim pro uxoribus et filiis
itemque pro fratribus et cognatis minor sollicitudo
maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi
19sed et eos qui in civitate erant non minima sollicitudo habebat
pro his qui congressi erant
20et cum iam omnes sperarent iudicium futurum
hostisque adesset atque exercitus
esset ordinatus
bestiae equitesque oportuno in loco conpositi
21considerans Macchabeus adventum multitudinis
et adparatum varium armorum ac ferocitatem bestiarum
extendens manum in caelum
prodigia facientem Dominum invocavit
qui non secundum armorum potentiam
sed prout ipsi placet dat dignis victoriam
22dixit autem invocans hoc modo
tu Domine misisti angelum tuum
sub Ezechia rege Iudae
et interfecisti de castris Sennacherim centum octoginta
quinque milia
23et nunc Dominator caelorum
mitte angelum tuum bonum ante nos
in timore et tremore magnitudinis brachii tui
24ut metuant qui cum blasphemia veniunt
adversus sanctum populum tuum
et hic quidem ita peroravit
25Nicanor autem et qui cum ipso erant
cum tubis et canticis admovebant
26Iudas vero et qui cum eo erant
invocato Deo per orationes congressi sunt
27manu quidem pugnantes sed cordibus Dominum orantes
prostraverunt non minus triginta milia
praesentia Dei magnifice delectati
28cumque cessassent et cum gaudio redirent
cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis
29facto itaque clamore et perturbatione suscitata
patria voce omnipotentem Dominum benedicebant
30praecepit autem Iudas
qui per omnia corpore et animo emori pro civibus paratus
erat
caput Nicanoris et manum cum umero abscisam Hierosolymam
perferri
31quo cum convenisset
convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare
arcersiit et eos qui in arce erant
32et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria
quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice
gloriatus est
33linguam etiam impii Nicanoris praecisam iussit particulatim avibus dari
manum autem dementis contra templum suspendi
34omnes igitur caeli Dominum benedixerunt dicentes
benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit
35suspendit autem Nicanoris caput in summa arce
evidens ut esset et manifestum sit
auxilii Dei
36itaque omnes communi consilio decreverunt
nullo modo diem istum absque celebritate praeterire
37habere autem celebritatem tertiadecima die mensis adar
quod dicitur voce syriaca pridie Mardochei die
38igitur his erga Nicanorem gestis
et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa
ego quoque in his finem faciam sermonis
39et siquidem bene et ut historiae conpetit et
ipse velim
si autem minus digne concedendum est mihi
40sicut enim vinum semper bibere aut semper aquam contrarium est
alternis autem uti delectabile
ita legentibus si semper exactus sit sermo non erit gratus
hic ergo erit consummatus
EXPLICIT LIBER SECUNDUSMACCHABEORUM