1sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant
Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus
per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
2et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem
Lysiam
3Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat
sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis
considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare
4venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno
offerens ei auream coronam et palmam
super haec et tallos qui templi esse videbantur
et ipsa quidem die siluit
5tempus autem oportunum dementiae suae nanctus
convocatus a Demetrio ad consilium
et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur
6respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudaeorum
quibus praeest Iudas Macchabeus
bella nutriunt et seditiones movent
nec patiuntur regnum esse quietum
7nam et ego defraudatus parentum gloria
dico autem summo sacerdotio huc veni
8primo quidem utilitatibus regis fidem servans
secundo autem etiam civibus consulens
nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
9sed his singulis oro rex cognitis
et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
10nam quamdiu superest Iudas inpossibile est pacem esse negotiis
11talibus autem ab hoc dictis
et ceteri amici hostiliter habentes
adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
12qui statim Nicanorem praepositum elefantorum
ducem misit Iudaeam
13datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet
eos vero qui cum illo erant dispergeret
et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
14tunc gentes quae de Iudaea fugerant Iudam
segregatim se Nicanori miscebant
miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes
15audito itaque Iudaei Nicanoris adventu et conventu nationum
conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit
eum in aeternum custodiret
quique suam portionem signis evidentibus protegit
16imperante autem duce statim inde moverunt
et convenerunt ad castellum Dessau
17Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore
sed conterritus est repentino adventu adversariorum
18Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iudae
et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant
sanguine iudicium facere metuebat
19quam ob rem misit Possidonium et Theodotum
et Matthathiam
ut darent dextras atque acciperent
20et cum diu de his consilium ageretur
et ipse dux ad multitudinem rettulisset
omnium una fuit sententia amicitiis annuere
21itaque diem constituerunt qua secreto inter se
agerent
et a singulis sellae prolatae sunt et positae
22praecepit autem Iudas armatos esse locis oportunis
ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur
et congruum conloquium fecerunt
23morabatur autem Nicanor Hierosolymis
et nihil inique agebat
gregesque turbarum quae congregatae fuerant dimisit
24habebat autem semper Iudam carum
ex animo erat vero
inclinatus
25rogavit eum ducere uxorem filiosque
procreare
nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant
26Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones
venit ad Demetrium et dicebat
Nicanorem rebus alienis adsentare
Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
27itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus
scripsit Nicanori dicens
graviter quidem se ferre de amicitiae conventione
iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere
Antiochiam
28quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat
si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro
29sed quia regi resistere non poterat
oportunitatem observabat qua praeceptum perficeret
30at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem
et consuetum occursum ferocius exhibentem
intellegens non ex bono esse austeritatem istam
paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
31quod ut ille cognovit fortiter se a viro praeventum
venit ad maximum et sanctissimum templum
et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
32quibus cum iuramento dicentibus
nescire se ubi esset qui quaerebatur
extendens manum ad templum
33iuravit
nisi mihi vinctum Iudam tradideritis
istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam
et templum hoc Libero patri consecrabo
34et his dictis abiit
sacerdotes autem protendentes manus in caelum
invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum haec dicentes
35tu Domine qui universitatis nullius indiges
voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis
36et nunc sancte sanctorum omnium Domine
conserva in aeternum inpollutam domum istam
quae nuper mundata est
37Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori
vir amator civitatis et bene audiens
qui pro adfectu pater Iudaeorum appellabatur
38hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in iudaismo
corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
39volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudaeos
misit milites quingentos ut eum conprehenderent
40putabat enim si illum decepisset
se cladem maximam Iudaeis inlaturum
41turbis autem inruere domum eius
et ianuam disrumpere atque ignem admovere cupientibus
cum iam conprehenderetur gladio se petit
42eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus
et contra natales suos indignis iniuriis agi
43sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset
et turbae intra ostia inrumperent
recurrens audenter ad murum
praecipitavit semet ipsum viriliter in turbas
44quibus velociter locum dantibus casui eius
venit per mediam cervicem
45et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit
cum et sanguis eius magno fluxu deflueret
saucius cursu turbam pertransiit
46et stans super petram quandam praeruptam et iam exsanguis effectus
conplexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas
invocans Dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet
atque ita vita defunctus est