1expletis autem viginti annis
postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam
2civitates quas dederat Hiram Salomoni aedificavit
et habitare ibi fecit filios Israhel
3abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam
4et aedificavit Palmyram in deserto
et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath
5extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem
civitates muratas habentes portas et vectes et seras
6Baalath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis
cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum
omnia quae voluit Salomon atque disposuit aedificavit
in Hierusalem et in Libano et in universa terra
potestatis suae
7omnem populum qui derelictus fuerat
de Hettheis et Amorreis et Ferezeis et Eveis et Iebuseis
qui non erant de stirpe Israhel
8de filiis eorum et de posteris
quos non interfecerant filii Israhel
subiugavit Salomon in tributarios usque in diem hanc
9porro de filiis Israhel non posuit ut servirent operibus regis
ipsi enim erant viri bellatores et duces primi
et principes quadrigarum et equitum eius
10omnes autem principes exercitus regis Salomonis
fuerunt ducenti quinquaginta qui erudiebant populum
11filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David
in domum quam aedificaverat ei
dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis
Israhel
eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam
arca Domini
12tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini
quod extruxerat ante porticum
13ut per singulos dies offerretur in eo iuxta
praeceptum Mosi
in sabbatis et in kalendis et in festis diebus
ter per annum id est in sollemnitate azymorum
et in sollemnitate ebdomadarum
et in sollemnitate tabernaculorum
14et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum
in ministeriis suis
et Levitas in ordine suo
ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus
iuxta ritum uniuscuiusque diei
et ianitores in divisionibus suis
per portam et portam
sic enim praeceperat David homo Dei
15nec praetergressi sunt de mandatis regis
tam sacerdotes quam Levitae
ex omnibus quae praeceperat
et in custodiis thesaurorum
16omnes inpensas praeparatas habuit Salomon
ex eo die quo fundavit domum Domini
usque in diem quo perfecit eam
17tunc abiit Salomon in Hesiongaber et in Ahilath
ad oram maris Rubri quae est in
terra Edom
18misit autem ei Hiram per manum servorum suorum
naves et nautas gnaros maris
et abierunt cum servis Salomonis in Ophir
tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri
et adtulerunt ad regem Salomonem