1regina quoque Saba cum audisset famam Salomonis venit
ut temptaret eum enigmatibus in Hierusalem
cum magnis opibus et camelis
qui portabant aromata et auri plurimum gemmasque pretiosas
cumque venisset ad Salomonem
locuta est ei quaecumque erant in corde suo
2et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat
nec quicquam fuit quod ei non perspicuum fecerit
3quod postquam vidit
sapientiam scilicet Salomonis et domum quam aedificaverat
4nec non cibaria mensae eius et habitacula servorum
et officia ministrorum eius et vestimenta eorum
pincernas quoque et vestes eorum
et victimas quas immolabat in domo Domini
non erat prae stupore ultra in ea spiritus
5dixitque ad regem
verus sermo quem audieram in terra mea
de virtutibus et sapientia tua
6non credebam narrantibus
donec ipsa venissem et vidissent oculi mei et probassem
vix medietatem mihi sapientiae tuae fuisse narratam
vicisti famam virtutibus tuis
7beati viri tui et beati servi tui hii
qui adsistunt coram te in omni tempore
et audiunt sapientiam tuam
8sit Dominus Deus tuus benedictus
qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui
quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum
idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam
9dedit autem regi centum viginti talenta auri
et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas
non fuerunt aromata talia ut haec
quae dedit regina Saba regi Salomoni
10sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir
et ligna thyina et gemmas pretiosissimas
11de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus
in domo Domini et in domo regia
citharas quoque et psalteria cantoribus
numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia
12rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta
quae voluit et quae postulavit
multo plura quam adtulerat ad eum
quae reversa abiit in terram suam cum servis suis
13erat autem pondus auri
quod adferebatur Salomoni per annos singulos
sescenta sexaginta sex talenta auri
14excepta ea summa
quam legati diversarum gentium et negotiatores adferre
consueverant
omnesque reges Arabiae et satrapae terrarum
qui conportabant aurum et argentum Salomoni
15fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas
de summa sescentorum aureorum
qui in hastis singulis expendebantur
16trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum
quibus tegebantur scuta singula
posuitque ea rex in armamentario
quod erat consitum nemore
17fecit quoque rex solium eburneum grande
et vestivit illud auro mundissimo
18sexque gradus quibus ascendebatur ad solium
et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus
et duos leones stantes iuxta brachiola
19sed et alios duodecim leunculos
stantes super sex gradus ex utraque parte
non fuit tale solium in universis regnis
20omnia quoque vasa convivii regis erant aurea
et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo
argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur
21siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram
semel in annis tribus
et deferebant inde aurum et argentum et ebur et simias et pavos
22magnificatus est igitur Salomon
super omnes reges terrae divitiis et
gloria
23omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre
Salomonis
ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde eius
24et deferebant ei munera vasa argentea et aurea
et vestes et arma et aromata equos et mulos per singulos annos
25habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis
et curruum equitumque duodecim milia
constituitque eos in urbibus quadrigarum
et ubi erat rex in Hierusalem
26exercuit etiam potestatem super cunctos reges
a fluvio Eufraten usque ad
terram Philisthinorum
id est usque ad terminos Aegypti
27tantamque copiam praebuit argenti in Hierusalem quasi lapidum
et cedrorum tantam multitudinem velut sycaminorum
quae gignuntur in campestribus
28adducebantur autem ei equi de Aegypto cunctisque regionibus
29reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum
scripta sunt in verbis Nathan prophetae et in libris Ahiae Silonitis
in visione quoque Iaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath
30regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta
annis
31dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David
regnavitque pro eo Roboam filius eius