1tunc Salomon ait Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine
2ego autem aedificavi domum nomini eius
ut habitaret ibi in perpetuum
3et convertit faciem suam
et benedixit universae multitudini Israhel
nam omnis turba stabat intenta et ait
4benedictus Dominus Deus Israhel
qui quod locutus est David patri meo opere conplevit
dicens
5a die qua eduxi populum meum de terra Aegypti
non elegi civitatem de cunctis tribubus Israhel
ut aedificaretur in ea domus nomini meo
neque elegi quemquam alium virum
ut esset dux in populo meo Israhel
6sed elegi Hierusalem ut sit nomen meum in ea
et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israhel
7cumque fuisset voluntatis David patris mei
ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israhel
8dixit Dominus ad eum
quia haec fuit voluntas tua ut aedificares domum nomini meo
bene quidem fecisti habere huiuscemodi voluntatem
9sed non tu aedificabis domum
verum filius tuus qui egredietur de lumbis tuis
ipse aedificabit domum nomini meo
10conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat
et ego surrexi pro David patre meo
et sedi super thronum Israhel sicut locutus est Dominus
et aedificavi domum nomini Domini Dei Israhel
11et posui in ea arcam
in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israhel
12stetit ergo coram altare Domini
ex adverso universae multitudinis Israhel
et extendit manus suas
13siquidem fecerat Salomon basem aeneam
et posuerat eam in medio basilicae
habentem quinque cubitos longitudinis
et quinque cubitos latitudinis
et tres cubitos in altum
stetitque super eam
et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel
et palmis in caelum levatis
14ait
Domine Deus Israhel non est similis tui Deus in caelo et in terra
qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis
qui ambulant coram te in toto corde suo
15qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei
et quae ore promiseras opere conplesti
sicut et praesens tempus probat
16nunc ergo Domine Deus Israhel
imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es
dicens
non deficiet ex te vir coram me qui sedeat super thronum Israhel
ita tamen si custodierint filii tui vias suas
et ambulaverint in lege mea sicut et tu ambulasti coram me
17et nunc Domine Deus Israhel
firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David
18ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super
terram
si caelum et caeli caelorum non te capiunt
quanto magis domus ista quam aedificavi
19sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui
et obsecrationem eius Domine Deus meus audias
et preces quas fundit famulus tuus coram te
20ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus
super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum
21et exaudires orationem
quam servus tuus orat in eo
exaudi preces famuli tui et populi tui Israhel
quicumque oraverit in loco isto
et exaudi de habitaculo tuo id est de caelis et
propitiare
22si peccaverit quispiam in proximum suum
et iurare contra eum paratus venerit
seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista
23tu audies de caelo et facies iudicium servorum tuorum
ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium
et ulciscaris iustum retribuens ei secundum iustitiam suam
24si superatus fuerit populus tuus Israhel ab inimicis
peccabunt enim tibi
et conversi egerint paenitentiam
et obsecraverint nomen tuum et fuerint deprecati in loco isto
25tu exaudi de caelo et propitiare peccato populi tui Israhel
et reduc eos in terram quam dedisti eis et patribus eorum
26si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi
et deprecati te fuerint in loco isto et confessi
nomini tuo
et conversi a peccatis suis cum eos adflixeris
27exaudi de caelo Domine
et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israhel
et doce eos viam bonam per quam ingrediantur
et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum
28fames si orta fuerit in terra et pestilentia
erugo et aurugo et lucusta et brucus
et hostes vastatis regionibus
portas obsederint civitatis
omnisque plaga et infirmitas presserit
29si quis de populo tuo Israhel fuerit deprecatus
cognoscens plagam et infirmitatem suam
et expanderit manus suas in domo hac
30tu exaudi de caelo de sublimi scilicet habitaculo tuo
et propitiare
et redde unicuique secundum vias suas
quas nosti eum habere in corde suo
tu enim solus nosti corda filiorum hominum
31ut timeant te et ambulent in viis tuis
cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae
quam dedisti patribus nostris
32externum quoque qui non est de populo tuo Israhel
si venerit de terra longinqua
propter nomen tuum magnum
et propter manum tuam robustam et brachium tuum extentum
et adoraverit in loco isto
33tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo
et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus
ut sciant omnes populi terrae nomen tuum
et timeant te sicut populus tuus Israhel
et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc
quam aedificavi
34si egressus fuerit populus tuus ad bellum
contra adversarios suos per viam in qua miseris eos
adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti
et domus quam aedificavi nomini tuo
35ut exaudias de caelo preces eorum et
obsecrationem et ulciscaris
36si autem et peccaverint tibi
neque enim est homo qui non peccet
et iratus fueris eis et tradideris hostibus
et captivos eos duxerint in terram longinquam
vel certe quae iuxta est
37et conversi corde suo
in terra ad quam captivi ducti fuerant
egerint paenitentiam
et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae dicentes
peccavimus inique fecimus iniuste egimus
38et reversi fuerint ad te in toto corde suo et in tota anima
sua
in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt
adorabunt te contra viam terrae suae quam dedisti patribus eorum
et urbis quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo
39ut exaudias de caelo hoc est de firmo habitaculo
tuo preces eorum
et facias iudicium et dimittas populo tuo quamvis peccatori
40tu es enim Deus meus
aperiantur quaeso oculi tui
et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto
41nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam
tu et arca fortitudinis tuae
sacerdotes tui Domine Deus induantur salute
et sancti tui laetentur in bonis
42Domine Deus ne averseris faciem
christi tui
memento misericordiarum David servi tui