1intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus
argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei
2post quae congregavit maiores natu Israhel
et cunctos principes tribuum et capita familiarum
de filiis Israhel in Hierusalem
ut adducerent arcam foederis Domini
de civitate David quae est Sion
3venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel
in die sollemni mensis septimi
4cumque venissent cuncti seniorum Israhel
portaverunt Levitae arcam
5et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi
porro vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo
portaverunt sacerdotes cum Levitis
6rex autem Salomon et universus coetus Israhel
et omnes qui fuerant congregati ante arcam
immolabant arietes et boves absque ullo numero
tanta enim erat multitudo victimarum
7et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum
id est ad oraculum templi in sancta sanctorum subter alas
cherubin
8ita ut cherubin expanderent alas suas
super locum in quo posita erat arca
et ipsam arcam tegerent cum vectibus eius
9vectium autem quibus portabatur arca
quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum
si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat
fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem
10nihilque erat aliud in arca nisi duae tabulae
quas posuerat Moses in Horeb
quando legem dedit Dominus filiis Israhel egredientibus ex Aegypto
11egressis autem sacerdotibus de sanctuario
omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri
sanctificati sunt
nec adhuc illo tempore vices et ministeriorum ordo inter
eos divisus erat
12tam Levitae quam cantores
id est et qui sub Asaph erant
et qui sub Heman et qui sub Idithun
filii et fratres eorum vestiti byssinis
cymbalis et psalteriis et citharis concrepabant
stantes ad orientalem plagam altaris
cumque eis sacerdotes centum
viginti canentes tubis
13igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et
diversi generis musicorum concinentibus
et vocem in sublime tollentibus longe sonitus audiebatur
ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere
confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in aeternum misericordia eius
impleretur domus Domini nube
14nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem
conpleverat enim gloria Domini domum Dei