1igitur Ezechias regnare coepit cum viginti quinque esset annorum
et viginti novem annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Abia filia Zacchariae
2fecitque quod erat placitum in conspectu Domini
iuxta omnia quae fecerat David pater eius
3ipse anno et mense primo regni sui
aperuit valvas domus Domini et instauravit eas
4adduxitque sacerdotes atque Levitas
et congregavit eos in plateam orientalem
5dixitque ad eos
audite me Levitae et sanctificamini
mundate domum Domini Dei patrum vestrorum
auferte omnem inmunditiam de sanctuario
6peccaverunt patres nostri
et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri
derelinquentes eum
averterunt facies suas a tabernaculo Domini
et praebuerunt dorsum
7cluserunt ostia quae erant in porticu et extinxerunt lucernas
incensumque non adoleverunt
et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israhel
8concitatus est itaque furor Domini super Iudam et Hierusalem
tradiditque eos in commotionem et in interitum et in sibilum
sicut ipsi cernitis oculis vestris
9en corruerunt patres nostri gladiis
filii nostri et filiae nostrae et coniuges
captivae ductae sunt propter hoc scelus
10nunc igitur placet mihi
ut ineamus foedus cum Domino Deo Israhel
et avertat a nobis furorem irae suae
11filii mi nolite neglegere
vos elegit Dominus ut stetis coram eo et ministretis illi
colatis eum et cremetis incensum
12surrexerunt ergo Levitae
Maath filius Amasiae et Iohel filius Azariae de filiis
Caath
porro de filiis Merari Cis filius Abdai et Azarias filius Iallelel
de filiis autem Gersom Ioha filius Zemma et Eden filius Ioaha
13at vero de filiis Elisaphan Samri et Iahihel
de filiis quoque Asaph Zaccharias et Mathanias
14nec non de filiis Heman Iahihel et Semei
sed et de filiis Idithun Semeias et Ozihel
15congregaveruntque fratres suos et sanctificati sunt
et ingressi iuxta mandatum regis et imperium Domini
ut expiarent domum Dei
16sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud
extulerunt omnem inmunditiam
quam intro reppererant in vestibulum domus Domini
quam tulerunt Levitae et asportaverunt ad torrentem Cedron foras
17coeperunt autem prima die mensis primi mundare
et in die octava eiusdem mensis ingressi sunt porticum
templi Domini
expiaveruntque templum diebus octo
et in die sextadecima mensis eiusdem quod coeperant impleverunt
18ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei
sanctificavimus omnem domum Domini
et altare holocaustoseos vasaque eius
nec non et mensam propositionis cum omnibus vasis suis
19cunctamque templi supellectilem
quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam praevaricatus est
et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini
20consurgensque diluculo Ezechias rex
adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini
21obtuleruntque simul tauros septem
arietes septem agnos septem et hircos septem
pro peccato pro regno pro sanctuario pro Iuda
dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron
ut offerrent super altare Domini
22mactaverunt igitur tauros
et susceperunt sacerdotes sanguinem
et fuderunt illud super altare
mactaverunt etiam arietes et illorum sanguinem super altare fuderunt
immolaverunt agnos et fuderunt super altare sanguinem
23adplicaverunt hircos pro peccato
coram rege et universa multitudine
inposueruntque manus suas super eos
24et immolaverunt illos sacerdotes
et asperserunt sanguinem eorum altari
pro piaculo universi Israhelis
pro omni quippe Israhel praeceperat rex ut holocaustum fieret
et pro peccato
25constituit quoque Levitas in domo Domini
cum cymbalis et psalteriis et citharis
secundum dispositionem David et Gad videntis regis
et Nathan prophetae
siquidem Domini praeceptum fuit
per manum prophetarum eius
26steteruntque Levitae tenentes organa David et sacerdotes tubas
27et iussit Ezechias ut offerrent holocaustum super altare
cumque offerrentur holocausta
coeperunt laudes canere Domino et clangere tubis
atque in diversis organis quae David rex Israhel reppererat
concrepare
28omni autem turba adorante
cantores et hii qui tenebant tubas erant in officio suo
donec conpleretur holocaustum
29cumque finita esset oblatio
incurvatus est rex et omnes qui erant cum eo et adoraverunt
30praecepitque Ezechias et principes Levitis
ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis
qui laudaverunt eum magna laetitia
et curvato genu adoraverunt
31Ezechias autem etiam haec addidit
implestis manus vestras Domino
accedite et offerte victimas et laudes in domo Domini
obtulit ergo universa multitudo
hostias et laudes et holocausta mente devota
32porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo
hic fuit
tauros septuaginta arietes centum agnos ducentos
33sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia
34sacerdotes vero pauci erant
nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent
unde et Levitae fratres eorum adiuverunt eos
donec impleretur opus et sanctificarentur antistites
Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes
35fuerunt igitur holocausta plurima adipes pacificorum et
libamina holocaustorum
et conpletus est cultus domus Domini
36laetatusque est Ezechias et omnis populus
eo quod ministerium Domini esset expletum
de repente quippe hoc fieri placuerat