1viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius
2sed ambulavit in viis regum Israhel
insuper et statuas fudit Baalim
3ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon
et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium
quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel
4sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis
et in collibus et sub omni ligno frondoso
5tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis
Syriae
qui percussit eum magnamque praedam de eius cepit
imperio
et adduxit in Damascum
manibus quoque regis Israhel traditus est et percussus plaga grandi
6occiditque Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die
uno
omnes viros bellatores
eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum
7eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Masiam filium regis
et Ezricam ducem domus eius Helcanam quoque secundum a rege
8ceperuntque filii Israhel de fratribus suis
ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et
infinitam praedam
pertuleruntque eam in Samariam
9ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded
qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis
ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam
tradidit eos manibus vestris
et occidistis illos atrociter
ita ut caelum pertingeret vestra crudelitas
10insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in
servos et ancillas
quod nequaquam facto opus est
peccatis enim super hoc Domino Deo vestro
11sed audite consilium meum
et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris
quia magnus furor Domini inminet vobis
12steterunt itaque viri de principibus
filiorum Ephraim
Azarias filius Iohanan Barachias filius Mosollamoth
Hiezechias filius Sellum et Amasa filius Adali
contra eos qui veniebant de proelio
13et dixerunt eis
non introducetis huc captivos ne peccemus Domino
quare vultis adicere super peccata nostra et vetera cumulare delicta
grande quippe peccatum est
et ira furoris Domini inminet super Israhel
14dimiseruntque viri bellatores praedam et universa quae ceperant
coram principibus et omni multitudine
15steteruntque viri quos supra memoravimus
et adprehendentes captivos
omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis
cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu
unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam
quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore
inposuerunt eos iumentis
et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad
fratres eorum
ipsique reversi sunt Samariam
16tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum
auxilium postulans
17veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda
et ceperunt praedam magnam
18Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda
ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth
Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis
et habitaverunt in eis
19humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda
eo quod nudasset eum auxilio
et contemptui habuisset Dominum
20adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum
qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit
21igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum
dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit
22insuper et in tempore angustiae suae auxit contemptum in
Dominum
ipse per se rex Achaz
23immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis
et dixit
dii regum Syriae auxiliantur eis quos ego placabo
hostiis et aderunt mihi
cum e contrario ipsi fuerint ruina eius
et universo Israhel
24direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque
confractis
clusit ianuas templi Dei
et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem
25in omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum tus
atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum
26reliqua autem sermonum eius
et omnium operum priorum et novissimorum
scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27dormivitque Achaz cum patribus suis
et sepelierunt eum in civitate Hierusalem
neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel
regnavitque Ezechias filius eius pro eo