1misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam
scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem
ut venirent ad domum Domini in Hierusalem
et facerent phase Domino Deo Israhel
2inito ergo consilio regis et principum
et universi coetus Hierusalem
decreverunt ut facerent phase mense secundo
3non enim occurrerant facere in
tempore suo
quia sacerdotes qui possent sufficere sanctificati non
fuerant
et populus necdum congregatus erat in
Hierusalem
4placuitque sermo regi et omni multitudini
5et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israhel
de Bersabee usque Dan
ut venirent et facerent phase Domino Deo Israhel in Hierusalem
multi enim non fecerant
sicut lege praescriptum est
6perrexeruntque cursores cum epistulis
ex regis imperio et principum eius
in universum Israhel et Iudam
iuxta quod rex iusserat praedicantes
filii Israhel revertimini ad Dominum Deum Abraham et
Isaac et Israhel
et revertetur ad reliquias
quae effugerunt manum regis Assyriorum
7nolite fieri sicut patres vestri et fratres
qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum
et tradidit eos in interitum ut ipsi cernitis
8nolite indurare cervices vestras sicut patres vestri
tradite manus Domino
et venite ad sanctuarium eius quod sanctificavit in aeternum
servite Domino Deo patrum vestrorum
et avertetur a vobis ira furoris eius
9si enim vos reversi fueritis ad Dominum
fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis
qui illos duxere captivos
et revertentur in terram hanc
pius enim et clemens est Dominus Deus vester
et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum
10igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem
per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon
illis inridentibus et subsannantibus eos
11attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon
adquiescentes consilio venerunt Hierusalem
12in Iuda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum
et facerent iuxta praeceptum regis et principum verbum Domini
13congregatique sunt in Hierusalem populi multi
ut facerent sollemnitatem azymorum in mense secundo
14et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Hierusalem
atque universa in quibus idolis adolebatur incensum
subvertentes proiecerunt in torrentem Cedron
15immolaverunt autem phase quartadecima die mensis secundi
sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati
obtulerunt holocausta in domo Domini
16steteruntque in ordine suo
iuxta dispositionem et legem Mosi hominis Dei
sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum
17eo quod multa turba sanctificata non esset
et idcirco Levitae immolarent phase
his qui non occurrerant sanctificari Domino
18magna etiam pars populi
de Ephraim et Manasse et Isachar et Zabulon
quae sanctificata non fuerat
comedit phase non iuxta quod scriptum est
et oravit pro eis Ezechias dicens
Dominus bonus propitiabitur
19cunctis
qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum
et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt
20quem exaudivit Dominus et placatus est populo
21feceruntque filii Israhel qui inventi sunt in Hierusalem
sollemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna
laudantes Dominum per singulos dies
Levitae quoque et sacerdotes per organa
quae suo officio congruebant
22et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum
qui habebant intellegentiam bonam super Domino
et comederunt septem diebus sollemnitatis
immolantes victimas pacificorum
et laudantes Dominum Deum patrum suorum
23placuitque universae multitudini
ut celebrarent etiam alios dies septem
quod et fecerunt cum ingenti gaudio
24Ezechias enim rex Iuda praebuerat multitudini
mille tauros et septem milia ovium
principes vero dederant populo tauros mille et oves
decem milia
sanctificata ergo est sacerdotum plurima
multitudo
25et hilaritate perfusa omnis turba Iuda
tam sacerdotum et Levitarum
quam universae frequentiae quae venerat ex Israhel
proselytorum quoque de terra Israhel et habitantium in Iuda
26factaque est grandis celebritas in Hierusalem
qualis a diebus Salomonis filii David regis Israhel in ea urbe non
fuerat
27surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo
et exaudita est vox eorum
pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli