VERBA DIERUM II 27
1viginti quinque annorum erat Ioatham cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Hierusa filia Sadoc
2fecitque quod rectum erat coram Domino
iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus
excepto quod non est ingressus templum Domini
et adhuc populus delinquebat
3ipse aedificavit portam domus Domini Excelsam
et in muro Ophel multa construxit
4urbes quoque aedificavit in montibus Iuda
et in saltibus castella et turres
5ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon et vicit eos
dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti
et decem milia choros tritici ac totidem choros hordei
haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio
6corroboratusque est Ioatham
eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo
7reliqua autem sermonum Ioatham et omnes pugnae eius et opera
scripta sunt in libro regum Israhel et Iuda
8viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset
et sedecim annis regnavit in Hierusalem
9dormivitque Ioatham cum patribus suis
et sepelierunt eum in civitate David
et regnavit Achaz filius eius pro eo
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart