1omnis autem populus Iuda
filium eius Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia
2ipse aedificavit Ahilath et restituit eam dicioni Iudae
postquam dormivit rex cum patribus suis
3sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset
et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Hiechelia de Hierusalem
4fecitque quod erat rectum in oculis Domini
iuxta omnia quae fecerat Amasias pater eius
5et exquisivit Deum
in diebus Zacchariae intellegentis et videntis Deum
cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus
6denique egressus est et pugnavit contra Philisthim
et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti
aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim
7et adiuvit eum Deus contra Philisthim
et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal
et contra Ammanitas
8pendebantque Ammanitae munera Oziae
et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti
propter crebras victorias
9aedificavitque Ozias turres in Hierusalem
super portam Anguli et super portam Vallis
et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas
10extruxit etiam turres in solitudine
et fodit cisternas plurimas
eo quod haberet multa pecora
tam in campestribus quam in heremi vastitate
vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo
erat quippe homo agriculturae deditus
11fuit autem exercitus bellatorum eius qui procedebant ad proelia
sub manu Hiehihel scribae Maasiaeque doctoris
et sub manu Ananiae qui erat de ducibus regis
12omnisque numerus principum per familias virorum fortium
duum milium sescentorum
13et sub eis universus exercitus
trecentorum et septem milium quingentorum
qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant
14praeparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui
clypeos et hastas et galeas et loricas
arcusque et fundas ad iaciendos lapides
15et fecit in Hierusalem diversi generis machinas
quas in turribus conlocavit et in angulis murorum
ut mitterent sagittas et saxa grandia
egressumque est nomen eius procul
eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum
16sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum
et neglexit Dominum Deum suum
ingressusque templum Domini
adolere voluit incensum super altare thymiamatis
17statimque ingressus post eum Azarias sacerdos
et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi
18restiterunt regi atque dixerunt
non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino
sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron
qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium
egredere de sanctuario ne contempseris
quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo
19iratusque est Ozias
et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur
sacerdotibus
statimque orta est lepra in fronte eius
coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis
20cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes
viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum
sed et ipse perterritus adceleravit egredi
eo quod sensisset ilico plagam Domini
21fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis
suae
et habitavit in domo separata plenus lepra
ob quam et eiectus fuerat de domo
Domini
porro Ioatham filius eius rexit domum regis
et iudicabat populum terrae
22reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum
scripsit Esaias filius Amos propheta
23dormivitque Ozias cum patribus suis
et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum
eo quod esset leprosus
regnavitque Ioatham filius eius pro eo