1viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset
et viginti novem annis regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Ioaden de Hierusalem
2fecitque bonum in conspectu Domini
verumtamen non in corde perfecto
3cumque roboratum sibi videret imperium
iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum
4sed filios eorum non interfecit
sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens
non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis
sed unusquisque in suo peccato morietur
5congregavit igitur Amasias Iudam et constituit eos per familias
tribunosque et centuriones in universo Iuda et Beniamin
et recensuit a viginti annis sursum
invenitque triginta milia iuvenum
qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum
6mercede quoque conduxit de Israhel centum milia robustorum
centum talentis argenti
7venit autem homo Dei ad illum et ait
o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel
non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim
8quod si putas in robore exercitus bella consistere
superari te faciet Deus ab hostibus
Dei quippe est et adiuvare et in fugam vertere
9dixitque Amasias ad hominem Dei
quid ergo fiet de centum talentis
quae dedi militibus Israhel
et respondit ei homo Dei
habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura
10separavit itaque Amasias exercitum
qui venerat ad eum ex Ephraim
ut reverteretur in locum suum
at illi contra Iudam vehementer irati reversi sunt in regionem suam
11porro Amasias confidenter eduxit populum suum
et abiit in vallem Salinarum percussitque filios Seir decem milia
12et alia decem milia virorum ceperunt filii Iuda
et adduxerunt ad praeruptum cuiusdam petrae
praecipitaveruntque eos de summo in praeceps
qui universi crepuerunt
13at ille exercitus quem remiserat
Amasias
ne secum iret ad proelium
diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron
et interfectis tribus milibus diripuit praedam magnam
14Amasias vero post caedem Idumeorum et adlatos deos filiorum Seir
statuit illos in deos sibi
et adorabat eos et illis adolebat incensum
15quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam
misit ad illum prophetam qui diceret ei
cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua
16cumque haec ille loqueretur respondit ei
num consiliarius regis es quiesce ne interficiam te
discedensque propheta scio inquit
quod cogitaverit Dominus occidere te
qui et fecisti hoc malum
et insuper non adquievisti consilio meo
17igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio
misit ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regem Israhel dicens
veni videamus nos mutuo
18at ille remisit nuntium dicens
carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens
da filiam tuam filio meo uxorem
et ecce bestiae quae erant in silva Libani
transierunt et conculcaverunt carduum
19dixisti percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam
sede in domo tua cur malum adversum te provocas
ut cadas et tu et Iudas tecum
20noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas
ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom
21ascendit igitur Ioas rex Israhel
et mutuos sibi praebuere conspectus
Amasias autem rex Iuda erat in Bethsames Iudae
22corruitque Iudas coram Israhel et fugit in tabernacula sua
23porro Amasiam regem Iuda filium Ioas filii Ioachaz cepit Ioas rex
Israhel in Bethsames
et adduxit in Hierusalem
destruxitque murum eius
a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis
24omne quoque aurum et argentum et universa vasa
quae reppererat in domo Dei
et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae
nec non et filios obsidum reduxit Samariam
25vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda
postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz rex Israhel
quindecim annis
26reliqua vero sermonum Amasiae priorum et
novissimorum
scripta sunt in libro regum Iuda et Israhel
27qui postquam recessit a Domino
tetenderunt ei insidias in Hierusalem
cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi
28reportantesque super equos
sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David