1constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum
regem pro eo
omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant
interfecerant latrones Arabum qui inruerant in
castra
regnavitque Ochozias filius Ioram regis Iuda
2filius quadraginta duo annorum erat
Ochozias
cum regnare coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem
nomen matris eius Otholia filia Amri
3sed et ipse ingressus est per vias domus Ahab
mater enim eius inpulit eum ut impie ageret
4fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Ahab
ipsi enim fuerunt ei consiliarii
post mortem patris sui in interitum eius
5ambulavitque in consiliis eorum
et perrexit cum Ioram filio Ahab rege Israhel in bellum
contra Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad
vulneraveruntque Syri Ioram
6qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel
multas enim plagas acceperat in supradicto certamine
igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit
ut inviseret Ioram filium Ahab in Hiezrahel aegrotantem
7voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram
et cum venisset egrederetur cum eo adversum Hieu
filium Namsi
quem unxit Dominus ut deleret domum Ahab
8cum ergo subverteret Hieu domum Ahab
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochoziae qui ministrabant ei
et interfecit illos
9ipsumque perquirens Ochoziam
conprehendit latentem in Samaria
adductumque ad se occidit
et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat
qui quaesierat Dominum in toto corde suo
nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochoziae
10siquidem Otholia mater eius videns
quod mortuus esset filius suus
surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram
11porro Iosabeth filia regis tulit Ioas filium Ochoziae
et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur
absconditque cum nutrice sua in cubiculo lectulorum
Iosabeth autem quae absconderat eum erat filia regis Ioram
uxor Ioiadae pontificis soror Ochoziae
et idcirco Otholia non interfecit eum
12fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis
quibus regnavit Otholia super terram