1dormivit autem Iosaphat cum patribus suis
et sepultus est cum eis in civitate David
regnavitque Ioram filius eius pro eo
2qui habuit fratres filios Iosaphat
Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michahel et
Saphatiam
omnes hii filii Iosaphat regis Israhel
3deditque eis pater suus multa munera argenti et auri
et pensitationes cum civitatibus munitissimis in Iuda
regnum autem tradidit Ioram eo quod esset primogenitus
4surrexit ergo Ioram super regnum patris sui
cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio
et quosdam de principibus Israhel
5triginta duo annorum erat Ioram cum regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem
6ambulavitque in viis regum Israhel sicut egerat domus Ahab
filia quippe Ahab erat uxor eius
et fecit malum in conspectu Domini
7noluit autem Dominus disperdere domum David
propter pactum quod inierat cum eo
et quia promiserat ut daret illi lucernam
et filiis eius omni tempore
8in diebus illis rebellavit Edom ne esset subditus Iudae
et constituit sibi regem
9cumque transisset Ioram
cum principibus suis et cuncto equitatu qui erat secum
surrexit nocte et percussit Edom qui se circumdederat
et omnes duces equitatus eius
10attamen rebellavit Edom
ne esset sub dicione Iuda usque ad hanc diem
eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius
dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum
11insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Iuda
et fornicari fecit habitatores Hierusalem et praevaricari Iudam
12adlatae sunt autem ei litterae ab Helia propheta
in quibus scriptum erat
haec dicit Dominus Deus David patris tui
quoniam non ambulasti in viis Iosaphat patris tui
et in viis Asa regis Iuda
13sed incessisti per iter regum Israhel
et fornicari fecisti Iudam et habitatores Hierusalem
imitatus fornicationem domus Ahab
insuper et fratres tuos domum patris tui meliores te occidisti
14ecce Dominus percutiet te plaga magna
cum populo tuo et filiis et uxoribus tuis universaque substantia tua
15tu autem aegrotabis pessimo languore uteri
donec egrediantur vitalia tua paulatim per dies singulos
16suscitavit ergo Dominus contra Ioram spiritum Philisthinorum et Arabum
qui confines sunt Aethiopibus
17et ascenderunt in terram Iuda et vastaverunt eam
diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis
insuper et filios eius et uxores
nec remansit ei filius nisi Ioachaz
qui minimus natu erat
18et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili
19cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur
duorum annorum expletus est circulus
et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam
viscera sua
languore pariter et vita caruit
mortuusque est in infirmitate pessima
et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias
sicut fecerat maioribus eius
20triginta duum annorum fuit cum
regnare coepisset
et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte
et sepelierunt eum in civitate David
verumtamen non in sepulchro regum