1decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini
et palatium sibi
2et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris
et octoginta milia qui caederent lapides in montibus
praepositosque eorum tria milia sescentos
3misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens
sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina
ut aedificaret sibi domum in qua et habitavit
4sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei
et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo
et fumiganda aromata
et ad propositionem panum sempiternam
et holocaustomata mane et vespere
sabbatis quoque et neomeniis
et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum
quae mandata sunt Israheli
5domus autem quam aedificare cupio magna est
magnus est enim Deus noster super omnes deos
6quis ergo poterit praevalere ut aedificet ei dignam domum
si caelum et caeli caelorum capere eum non queunt
quantus ego sum ut possim ei aedificare domum
sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo
7mitte igitur mihi virum eruditum
qui noverit operari in auro et argento aere
ferro
purpura coccino et hyacintho
et qui sciat scalpere celata
cum his artificibus quos mecum habeo in Iudaea et in
Hierusalem
quos praeparavit David pater meus
8sed et ligna cedrina mitte mihi
et arceuthina et pinea de Libano
scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano
et erunt servi mei cum servis tuis
9ut parentur mihi ligna plurima
domus enim quam cupio aedificare magna est nimis et inclita
10praeterea operariis qui caesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria
tritici choros viginti milia et hordei choros totidem
olei quoque sata viginti milia
11dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni
quia dilexit Dominus populum suum
idcirco te regnare fecit super eum
12et addidit dicens
benedictus Dominus Deus Israhel qui fecit caelum et terram
qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et
sensatum atque prudentem
ut aedificaret domum Domino et palatium sibi
13misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum
14filium mulieris de filiabus Dan cuius pater Tyrius fuit
qui noverit operari in auro et argento
et aere et ferro et marmore et lignis
in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino
et qui sciat celare omnem scalpturam
et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est
cum artificibus tuis
et cum artificibus domini mei David patris tui
15triticum ergo et hordeum et oleum et vinum
quae pollicitus es domine mi mitte servis tuis
16nos autem caedemus ligna de Libano
quot necessaria habueris
et adplicabimus ea ratibus per mare in Ioppe
tuum erit transferre ea in Hierusalem
17numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos
qui erant in terra Israhel
post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius
et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti
18fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent
et octoginta milia qui lapides in montibus caederent
tria milia autem et sescentos praepositos operum populi