1et coepit Salomon aedificare domum Domini
in Hierusalem in monte Moria
qui demonstratus fuerat David patri eius
in loco quem paraverat David in area Ornan Iebusei
2coepit autem aedificare mense secundo anno quarto regni sui
3et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon
ut aedificaret domum Dei
longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta
latitudinis cubitos viginti
4porticum vero ante frontem quae tendebatur in longum
iuxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti
porro altitudo centum viginti cubitorum erat
et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo
5domum quoque maiorem texit tabulis ligneis abiegnis
et lamminas auri obrizi adfixit per totum
scalpsitque in ea palmas
et quasi catenulas se invicem conplectentes
6stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore decore multo
7porro aurum erat probatissimum
de cuius lamminis texit domum
et trabes eius et postes et parietes et ostia
et celavit cherubin in parietibus
8fecit quoque domum sancti sanctorum
longitudinem iuxta latitudinem domus cubitorum viginti
et latitudinem similiter viginti cubitorum
et lamminis aureis texit eam quasi talentis sescentis
9sed et clavos fecit aureos
ita ut singuli clavi siclos quinquagenos adpenderent
cenacula quoque texit auro
10fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere
statuario
et texit eos auro
11alae cherubin viginti cubitis
extendebantur
ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus
et altera quinque cubitos habens
alam tangeret alterius cherub
12similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos
et tangebat parietem
et ala eius altera quinque cubitorum
alam cherub alterius contingebat
13igitur alae utriusque cherubin expansae erant
et extendebantur per cubitos viginti
ipsi autem stabant erectis pedibus
et facies eorum versae erant ad exteriorem domum
14fecit quoque velum ex hyacintho purpura coccino et bysso
et intexuit ei cherubin
15ante fores etiam templi duas columnas
quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis
porro capita earum quinque cubitorum
16nec non et quasi catenulas in oraculo
et superposuit eas capitibus columnarum
malagranata etiam centum quae catenulis interposuit
17ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi
unam a dextris et alteram a sinistris
eam quae a dextris erat vocavit Iachin et quae ad levam Booz