1Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
et Dominus erat cum eo
et magnificavit eum in excelsum
2praecepitque Salomon universo Israheli
tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israhel
et principibus familiarum
3et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon
ubi erat tabernaculum foederis Dei
quod fecit Moses famulus Dei in solitudine
4arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim
in locum quem paraverat ei
et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem
5altare quoque aeneum
quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur
ibi erat coram tabernaculo Domini
quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia
6ascenditque Salomon ad altare aeneum
coram tabernaculo foederis Domini
et obtulit in eo mille hostias
7ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens
postula quod vis ut dem tibi
8dixitque Salomon Deo
tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam
et constituisti me regem pro eo
9nunc igitur Domine Deus
impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo
tu enim fecisti me regem super populum tuum multum
qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae
10da mihi sapientiam et intellegentiam
ut egrediar coram populo tuo et ingrediar
quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare
11dixit autem Deus ad Salomonem
quia hoc magis placuit cordi tuo
et non postulasti divitias et substantiam et gloriam
neque animas eorum qui te oderunt
sed nec dies vitae plurimos
petisti autem sapientiam et scientiam
ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem
12sapientia et scientia data sunt tibi
divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi
ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui
13venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem
coram tabernaculo foederis
et regnavit super Israhel
14congregavitque sibi currus et equites
et facti sunt ei mille quadringenti currus et duodecim milia equitum
et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem
15praebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem quasi lapides
et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine
magna
16adducebantur autem ei et equi de Aegypto et de Coa a
negotiatoribus regis
qui ibant et coemebant pretio
17quadrigam equorum sescentis argenteis
et equum centum quinquaginta
similiter de universis regnis Cettheorum
et a regibus Syriae emptio celebrabatur