1locutusque est David rex ad omnem ecclesiam
Salomonem filium meum unum elegit Deus
adhuc puerum et tenellum
opus autem grande est
neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo
2ego autem totis viribus meis
praeparavi inpensas domus Dei mei
aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea
ferrum in ferrea lignum ad lignea
lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum
omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime
3et super haec quae obtuli in domum Dei mei
de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei
exceptis his quae paravi in aedem
sanctam
4tria milia talenta auri de auro Ophir
et septem milia talentorum argenti probatissimi
ad deaurandos parietes templi
5ut ubicumque opus est aurum de auro
et ubicumque opus est argentum
argenti opera fiant per manus artificum
et si quis sponte offert impleat manum suam hodie
et offerat quod voluerit Domino
6polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel
tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis
7dederuntque in opera domus Dei
auri talenta quinque milia et solidos decem milia
argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia
ferri quoque centum milia talentorum
8et apud quemcumque inventi sunt lapides
dederunt in thesaurum domus Domini
per manum Ieihel Gersonitis
9laetatusque est populus cum vota sponte promitterent
quia corde toto offerebant ea Domino
sed et David rex laetatus est gaudio magno
10et benedixit Domino coram universa multitudine et ait
benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri
ab aeterno in aeternum
11tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria
et tibi laus
cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt
tuum Domine regnum et tu es super omnes principes
12tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium
in manu tua virtus et potentia
in manu tua magnitudo et imperium omnium
13nunc igitur Deus noster confitemur tibi
et laudamus nomen tuum inclitum
14quis ego et quis populus meus
ut possimus haec tibi universa promittere
tua sunt omnia
et quae de manu tua accepimus dedimus tibi
15peregrini enim sumus coram te
et advenae sicut omnes patres nostri
dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora
16Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus
ut aedificaretur domus nomini sancto tuo
de manu tua est et tua sunt omnia
17scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas
unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa
haec
et populum tuum qui hic reppertus est
vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria
18Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum
custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum
et semper in venerationem tui mens ista permaneat
19Salomoni quoque filio meo da cor perfectum
ut custodiat mandata tua testimonia tua
caerimonias tuas
et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi
20praecepit autem David universae ecclesiae
benedicite Domino Deo nostro
et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum
et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem
21immolaveruntque victimas Domino
et obtulerunt holocausta die sequenti
tauros mille arietes mille agnos mille
cum libaminibus suis et universo ritu
abundantissime in omnem Israhel
22et comederunt et biberunt coram Domino
in die illo cum grandi laetitia
et unxerunt secundo Salomonem filium David
unxerunt autem Domino in principem
et Sadoc in pontificem
23seditque Salomon super solium Domini in regem
pro David patre suo
et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel
24sed et universi principes et potentes
et cuncti filii regis David dederunt manum
et subiecti fuerunt Salomoni regi
25magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel
et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel
26igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
27et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni
in Hebron regnavit septem annis
et in Hierusalem triginta tribus
28et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria
regnavitque Salomon filius eius pro eo
29gesta autem David regis priora et novissima
scripta sunt in libro Samuhel videntis
et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis
30universique regni eius et fortitudinis
et temporum quae transierunt sub eo
sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum