1et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro
eo
2et adiuvabant eum omnes fratres eius
et universi qui se coniunxerant patri eius
et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3et dilatavit gloriam populo suo
et induit se loricam sicut gigans
et succinxit se arma bellica sua in proeliis
et protegebat castra gladio suo
4similis factus est leoni in operibus suis
et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5et persecutus est iniquos perscrutans eos
et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6et repulsi sunt inimici prae timore eius
et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt
et directa est salus in manu eius
7et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis
et in saeculum memoria eius in benedictione
8et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis
et avertit iram ab Israhel
9et nominatus est usque ad novissimum terrae
et congregavit pereuntes
10et congregavit Apollonius gentes
et a Samaria virtutem multam et magnam
ad bellandum contra Israhel
11et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum
et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
12et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas
et erat pugnans in eo omnibus diebus
13et audivit Seron princeps exercitus Syriae
quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum
14et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno
et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt
qui spernebant verbum regis
15et praeparavit se
et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii
ut facerent vindictam in filios Israhel
16et adpropinquaverunt usque Bethoron
et exivit Iudas obviam illi cum paucis
17ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam
dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare
ad multitudinem tantam tam fortem
et nos fatigati sumus ieiunio hodie
18et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum
et non est differentia in conspectu Dei caeli
liberare in multis et in paucis
19quia non in multitudine exercitus victoria belli
sed de caelo fortitudo est
20ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba
ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros
et ut spolient nos
21nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus
nostris
22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram
vos autem ne timueritis eos
23ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito
et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
24et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in
campum
et ceciderunt ex eis octingenti viri
reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
25et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido
super omnes gentes in circuitu eorum
26et pervenit ad regem nomen eius
et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo
et misit et congregavit exercitum universi regni sui
castra fortia valde
28et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum
et mandavit illis ut essent parati ad omnia
29et vidit quod defecit pecunia de thesauris
et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam
quam fecit in terra
ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
30et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa
quae dederat ante larga manu
et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
31consternatus erat animo valde
et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum
et congregare argentum multum
32et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali
super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen
Aegypti
33et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
34et tradidit ei medium exercitum et elefantos
et mandavit ei de omnibus quae volebat
et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
35ut mitteret ad eos exercitum
ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem
et auferendam memoriam de loco
36et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus
eorum
et sorte distribueret terram eorum
37et rex adsumpsit partem exercitus residui
et exivit ab Antiochia civitate regni sui
anno centesimo et quadragesimo et septimo
et transfretavit Eufraten flumen
et perambulabat superiores regiones
38et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini
et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum
ut venirent in terram Iuda
et disperderent eam secundum verbum regis
40et processerunt ut irent cum universa virtute sua
et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra
campestri
41et audierunt mercatores regionum nomen eorum
et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros
et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos
et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
42et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala
et exercitus adplicabat ad fines eorum
et cognoverunt verba regis
quae mandavit populo facere in interitum et consummationem
43et dixerunt unusquisque ad proximum suum
erigamus deiectionem populi nostri
et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
44et congregatus est conventus ut essent parati in proelium
et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum
non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius
et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce
ibi erat habitatio gentium
et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46et congregati sunt
et venerunt in Masefat contra Hierusalem
quia locus orationis erat in Masefat ante
Israhel
47et ieiunaverunt illa die
et induerunt se ciliciis et cinere in
capite suo
et destituerunt vestimenta sua
48et expanderunt librum legis
de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas
et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50et clamaverunt voce magna in caelum dicentes
quid faciemus istis et quo eos ducemus
51et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt
et sacerdotes tui in luctu et humilitate
52et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant
tu scis quae cogitant in nos
53quomodo poterimus subsistere ante facies illorum
nisi tu adiuves nos
54et tubis exclamaverunt voce magna
55et post hoc constituit Iudas duces populi
tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
56et dixit his qui aedificabant domos
et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis
ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
57et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
58et ait Iudas accingimini et estote filii potentes
et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has
quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra
59quoniam melius est nos mori in bello
quam videre mala gentis nostrae et sanctorum
60sicut autem fuerit voluntas in caelo sic fiat