1in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis
filii Simeonis
sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem
et consedit in monte Modin
2et habebat filios quinque
Iohannan qui cognominabatur Gaddis
3et Simeon qui cognominabatur Thasi
4et Iudas qui vocabatur Macchabeus
5et Eleazarus qui cognominabatur Abaron
et Ionathas qui cognominabatur Apphus
6hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
7et dixit Matthathias
vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei
et contritionem civitatis sanctae
et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8sancta in manu extraneorum facta sunt
templum eius sicut homo ignobilis
9vasa gloriae eius captiva abducta sunt
trucidati sunt iuvenes eius in plateis
et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
10quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
11omnis conpositio eius ablata est
quae erat libera facta est ancilla
12et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata
est
et coinquinaverunt eam gentes
13quo ergo nobis adhuc vivere
14et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua
et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
15et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho
ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin
immolare et accendere et a lege Dei
discedere
16et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos
sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
17et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae
princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate
et ornatus filiis et fratribus
18ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes
et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem
et eris tu et filii tui inter amicos regis
et amplificatus argento et auro et muneribus multis
19et respondit Matthathias et dixit magna voce
et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt
ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum
et consentiunt mandatis eius
20ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum
21propitius sit nobis Deus
non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
22non audibimus verba regis
Antiochi
nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae
mandata
ut eamus altera via
23et ut cessavit loqui verba haec
accessit quidam Iudaeus in omnium oculis
sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
24et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius
et ascendit furor eius secundum
iudicium legis
et insiliens trucidavit eum super aram
25sed et virum quem miserat rex Antiochus
qui cogebat immolari
occidit in ipso tempore et aram destruxit
26et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
27et exclamavit Matthathias voce magna dicens
omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
28et fugit ipse et filii eius in montes
et reliquerunt quaecumque habebant in civitate
29tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum
30ut sederent ibi
ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum
quoniam induraverunt super eos mala
31et renuntiatum est viris regis
et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David
quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis
in loca occulta in deserto
et abissent post illos multi
32et statim perrexerunt ad eos
et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
33et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc
exite et facite secundum verbum regis et vivetis
34et dixerunt non exibimus
neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
35et concitaverunt adversus eos proelium
36et non responderunt eis
nec oppilaverunt loca occulta
37dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra
et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
38et intulerunt eis bellum sabbatis
et mortui sunt ipsi et uxores eorum
et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
39et cognovit Matthathias et amici eius
et luctum habuerunt super eos valde
40et dixit vir proximo suo
si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt
et non pugnaverimus adversus gentes
pro animabus nostris et iustificationibus nostris
citius disperdent nos a terra
41et cogitaverunt in illa die dicentes
omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum
pugnemus adversus eum et non moriemur omnes
sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel
omnis voluntarius in lege
43et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos
et facti sunt illis ad firmamentum
44et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua
et viros iniquos in indignatione sua
et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
45et circuivit Matthathias et amici eius
et destruxerunt aras
46et circumciderunt pueros incircumcisos
quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine
47et persecuti sunt filios superbiae
et prosperatum est opus in manu eorum
48et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum
et non dederunt cornu peccatori
49et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi
et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio
et tempus eversionis et ira indignationis
50nunc ergo o filii aemulatores estote legis
et date animas vestras pro testamento patrum
51et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis
et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
52Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis
et reputatum est ei ad iustitiam
53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum
et factus est dominus Aegypti
54Finees pater noster zelando zelum Dei
accepit testamentum sacerdotii aeterni
55Iesus dum implet verbum
factus est dux Israhel
56Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
58Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de
flamma
60Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61et ita cogitate per generationem et generationem
quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62et a verbis viri peccatoris non timueritis
quia gloria eius stercus et vermis est
63hodie extollitur et cras non invenietur
quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
64vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege
quia in ipsa gloriosi eritis
65et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est
ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
66et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua
sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
67et vos adducetis ad vos omnes factores legis
et vindicate vindictam populi vestri
68et retribuite retributionem gentibus
et intendite in praeceptum legis
69et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
70et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno
et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin
et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno