1Et factum est postquam percussit Alexander Philippi Macedo
qui primus regnavit in Graecia
egressus de terra Cetthim Darium regem Persarum et Medorum
2constituit proelia multa
et omnium obtinuit munitiones
et interfecit reges terrae
3et pertransiit usque ad fines terrae
et accepit spolia multitudinis gentium
et siluit terra in conspectu eius
4et congregavit virtutem exercituum fortem nimis
et exaltatum est et elevatum cor eius
5et obtinuit regiones gentium et tyrannos
et facti sunt illi in tributum
6et post haec decidit in lectum
et cognovit quia moritur
7et vocavit pueros suos nobiles qui secum erant nutriti a iuventute
et divisit illis regnum suum cum adhuc viveret
8et regnavit Alexander annis duodecim et mortuus est
9et obtinuerunt pueri eius regnum unusquisque in loco suo
10et inposuerunt sibi omnes diademata post mortem eius
et filii eorum post eos annis multis
et multiplicata sunt mala in terra
11et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris
filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses
et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo
regni Graecorum
12in diebus illis exierunt ex Israhel filii iniqui
et suaserunt multis dicentes
eamus et disponamus testamentum cum gentibus
quae circa nos sunt
quia ex quo recessimus ab eis invenerunt nos multa mala
13et bonus visus est sermo in oculis eorum
14et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem
et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium
15et aedificaverunt gymnasium in Hierosolymis
secundum leges nationum
16et fecerunt sibi praeputia
et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus
et venundati sunt ut facerent malum
17et paratum est regnum in conspectu Antiochi
et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna
18et intravit in Aegyptum in multitudine gravi
in curribus et elefantis et equitibus
et copiosa navium multitudine
19et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Aegypti
et veritus est Ptolomeus a facie eius et fugit
et ceciderunt vulnerati multi
20et conprehendit civitates munitas in terra Aegypti
et accepit spolia terrae Aegypti
21et convertit Antiochus postquam percussit Aegyptum
in centesimo et quadragesimo et tertio anno
et ascendit ad Israhel
22et ascendit Hierosolymis in multitudine gravi
23et intravit in sanctificationem cum superbia
et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
et mensam propositionis et libatoria
et fialas et mortariola aurea et velum et coronas
et ornamentum aureum quod in facie templi erat
et comminuit omnia
24et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia
et accepit thesauros occultos quos invenit
et sublatis omnibus abiit in terram suam
25et fecit caedem hominum et locutus est superbia magna
26et factus est planctus magnus in Israhel et in omni loco eorum
27et ingemuerunt principes et seniores
virgines et iuvenes infirmati sunt
et speciositas mulierum inmutata est
28omnis maritus sumpsit lamentum
quae sedebant in toro maritali lugebant
29et commota est terra super habitantes in ea
et universa domus Iacob induit confusionem
30et post duos annos dierum
misit rex principem tributorum in civitates Iuda
et venit Hierusalem cum turba magna
31et locutus est ad eos verba pacifica in dolo et crediderunt ei
32et inruit super civitatem repente et percussit eam plaga
et perdidit populum multum ex Israhel
33et accepit spolia civitatis et succendit eam igni
et destruxit domos eius et muros eius in circuitu
34et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt
35et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo et turribus firmis
et facta est illis in arcem
36et posuerunt illic gentem peccatorum
viros iniquos et convaluerunt in ea
et posuerunt arma et escas et congregaverunt spolia Hierusalem
37et reposuerunt illic et facti sunt in laqueum magnum
38et factum est hoc ad insidias sanctificationi
et in diabolum malum in Israhel
39et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis
et contaminaverunt sanctificationem
40et fugerunt habitatores Hierusalem propter eos
et facta est habitatio exterorum et facta est extera semini suo
et nati eius reliquerunt eam
41sanctificatio eius desolata est sicut solitudo
dies festi eius conversi sunt in luctum
sabbata eius in obprobrium honores eius in nihilum
42secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius
et sublimitas eius conversa est in luctum
43et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus
et reliquerunt unusquisque legem suam
44et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi
45et multi ex Israhel consenserunt ei
et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum
46et misit rex Antiochus libros per manus nuntiorum in
Hierusalem
et in omnes civitates Iudae
ut sequerentur legem gentium terrae
47et prohiberent holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo
Dei
48et prohiberent celebrari sabbatum et dies sollemnes
49et coinquinari sancta et sanctum populum Israhel
50et iussit aedificari aras et templa et idola
et immolari carnes suillas et pecora communia
51et relinquere filios suos incircumcisos
et coinquinari animas eorum in omnibus inmundis et abominationibus
ita ut obliviscerentur legem et inmutarent omnes iustificationes Dei
52et quicumque non fecisset secundum verbum regis
Antiochi moreretur
53secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo
et praeposuit principes populo qui haec fieri cogerent
54et iusserunt civitatibus Iudae sacrificare
55et congregati sunt multi de populo
ad eos qui dereliquerant legem Domini
et fecerunt mala super terram
56et effugaverunt populum Israhel
in abditis et in absconditis fugitivorum locis
57die quintadecima mensis casleu
quinto et quadragesimo anno aedificavit rex
Antiochus
abominandum idolum desolationis super altare Dei
et per universas civitates Iudae in circuitu
aedificaverunt aras
58et ante ianuas domorum et in plateis incendebant tura et sacrificabant
59et libros legis Dei conbuserunt igni scindentes eos
60et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini
et quicumque observabant legem Domini
secundum edictum regis trucidabant eum
61in virtute sua faciebant haec populo Israhel
qui inveniebantur in omni mense in
civitatibus
62et quinta et vicesima die mensis
sacrificabant super aram quae erat contra altare
63et mulieres quae circumcidebant filios suos trucidabantur
secundum iussum regis Antiochi
64et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum
et eos qui circumciderunt eos trucidabant
65et multi de populo Israhel definierunt apud se
ut non manducarent inmunda
et elegerunt magis mori quam cibis coinquinari inmundis
66et noluerunt infringere legem Dei sanctam et trucidati sunt
67et facta est ira magna super populum valde