1filii Levi Gersom Caath Merari
2filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel
3filii Amram Aaron Moses et Maria
filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar
4Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue
5Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi
6Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth
7porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob
8Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas
9Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan
10Iohanan genuit Azariam
ipse est qui sacerdotio functus est
in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem
11genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob
12Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum
13Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam
14Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec
15porro Iosedec egressus est
quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor
16filii ergo Levi Gersom Caath et Merari
17et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei
18filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel
19filii Merari Mooli et Musi
hae autem cognationes Levi secundum familias eorum
20Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius
21Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius
22filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius
23Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius
24Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius
25filii Helcana Amasai et Ahimoth
26Helcana
filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius
27Heliab filius eius
Hieroam filius eius Helcana filius eius
28filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia
29filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius
Semei filius eius Oza filius eius
30Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius
31isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini
ex quo conlocata est arca
32et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes
donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem
stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio
33hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis
de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel
34filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou
35filii Suph
filii Helcana filii Maath filii Amasai
36filii Helcana
filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae
37filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core
38filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel
39et fratres eius Asaph qui stabat a
dextris eius
Asaph filius Barachiae filii Samaa
40filii Michahel filii Basiae filii Melchiae
41filii Athnai filii Zara filii Adaia
42filii Ethan filii Zamma filii Semei
43filii Ieth filii Gersom filii Levi
44filii autem Merari fratres eorum ad sinistram
Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch
45filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae
46filii Amasai filii Bonni filii Somer
47filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi
48fratres quoque eorum Levitae
qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini
49Aaron vero et filii eius adolebant incensum
super altare holocausti et super altare thymiamatis
in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel
iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei
50hii sunt autem filii Aaron
Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius
51Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius
52Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius
53Sadoc filius eius Achimaas filius eius
54et haec habitacula eorum per vicos atque confinia
filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum
ipsis enim sorte contigerat
55dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda
et suburbana eius per circuitum
56agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne
57porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum
Hebron et Lobna et suburbana eius
58Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis
sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis
59Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum
60de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius
et Almath cum suburbanis suis
Anathoth quoque cum suburbanis suis
omnes civitates tredecim per cognationes suas
61filiis autem Caath residuis de cognatione sua
dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem
62porro filiis Gersom per cognationes suas
de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali
et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim
63filiis autem Merari per cognationes suas
de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon
dederunt sorte civitates duodecim
64dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum
65dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda
et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin
urbes has quas vocaverunt nominibus suis
66et his qui erant ex cognatione filiorum Caath
fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim
67dederunt ergo eis urbes ad confugiendum
Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim
et Gazer cum suburbanis suis
68Hicmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter
69nec non et Helon cum suburbanis suis
et Gethremmon in eundem modum
70porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana eius
Balaam et suburbana eius
his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant
71filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse
Gaulon in Basan et suburbana eius
et Astharoth cum suburbanis suis
72de tribu Isachar
Cedes et suburbana eius et Dabereth cum suburbanis suis
73Ramoth quoque et suburbana illius
et Anem cum suburbanis suis
74de tribu vero Aser
Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter
75Acac quoque et suburbana eius
et Roob cum suburbanis suis
76porro de tribu Nepthali
Cedes in Galilea et suburbana eius
Amon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana eius
77filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon
Remmono et suburbana eius et Thabor cum suburbanis suis
78trans Iordanem quoque ex adverso Hiericho
contra orientem Iordanis de tribu Ruben
Bosor in solitudine cum suburbanis suis
et Iasa cum suburbanis suis
79Cademoth quoque et suburbana eius
et Miphaath cum suburbanis suis
80nec non de tribu Gad
Ramoth in Galaad et suburbana eius
et Manaim cum suburbanis suis
81sed et Esbon cum suburbanis eius et Iezer cum
suburbanis suis