1filii quoque Ruben primogeniti Israhel
ipse quippe fuit primogenitus eius
sed cum violasset torum patris sui
data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel
et non est ille reputatus in primogenitum
2porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos
de stirpe eius principes germinati sunt
primogenita autem reputata sunt Ioseph
3filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi
4filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius
Semei filius eius
5Micha filius eius Reeia filius eius
Baal filius eius
6Beera filius eius
quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum
et fuit princeps in tribu Ruben
7fratres autem eius et universa cognatio
quando numerabantur per familias suas
habuerunt principes Ieihel et Zacchariam
8porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel
ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon
9contra orientalem quoque plagam
habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten
multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad
10in diebus autem Saul
proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos
habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum
in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad
11filii vero Gad e regione eorum habitaverunt
in terra Basan usque Selcha
12Iohel in capite et Saphan secundus
Ianai autem et Saphat in Basan
13fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum
Michahel et Mosollam et Sebe et Iori
et Iachan et Zie et Heber septem
14hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad
filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz
15fratres quoque filii Abdihel filii Guni
princeps domus in familiis suis
16et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius
et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos
17omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda
et in diebus Hieroboam regis Israhel
18filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse
viri bellatores scuta portantes et gladios
et tendentes arcum eruditique ad proelia
quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta
procedentes ad pugnam
19dimicaverunt contra Agarenos
Iturei vero et Naphei et Nodab
20praebuerunt eis auxilium
traditique sunt in manus eorum Agareni
et universi qui fuerant cum eis
quia Deum invocaverunt cum proeliarentur
et exaudivit eos eo quod credidissent in eum
21ceperuntque omnia quae possederant
camelorum quinquaginta milia
et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia
et animas hominum centum milia
22vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini
habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem
23filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram
a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon
ingens quippe numerus erat
24et hii fuerunt principes domus cognationis eorum
Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia
et Iedihel
viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis
25reliquerunt autem Deum patrum suorum
et fornicati sunt post deos populorum terrae
quos abstulit Dominus coram eis
26et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum
et spiritum Theglathphalnasar regis Assur
et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse
et adduxit eos in Alae et Abor et
Ara et fluvium Gozan
usque ad diem hanc