1porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor
2filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel
principes per domos cognationum suarum
de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt
in diebus David viginti duo milia sescenti
3filii Ozi Iezraia
de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia
quinque omnes principes
4cumque eis per familias et populos suos
accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia
multas enim habuere uxores et filios
5fratresque eorum per omnem cognationem
Isachar
robustissimi ad pugnandum
octoginta septem milia numerati sunt
6Beniamin Bale et Bochor et Iadihel
tres
7filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque
principes familiarum et ad pugnandum robustissimi
numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor
8porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri
et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan
omnes hii filii Bochor
9numerati sunt autem per familias suas
principes cognationum ad bella fortissimi
viginti milia et ducenti
10porro filii Iadihel Balan
filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana
et Iothan et Tharsis et Haisaar
11omnes hii filii Iadihel
principes cognationum suarum viri fortissimi
decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes
12Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer
13filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum
filii Balaa
14porro filius Manasse Esrihel
concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad
15Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham
et habuit sororem nomine Maacha
nomen autem secundi Salphaad
nataeque sunt Salphaad filiae
16et peperit Maacha uxor Machir filium
vocavitque nomen eius Phares
porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem
17filius autem Ulam Badan
hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse
18soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola
19erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam
20filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius
Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius
et huius filius Zabad
21et huius filius Suthala
et huius filius Ezer et Elad
occiderunt autem eos viri Geth indigenae
quia descenderant ut invaderent
possessiones eorum
22luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus
et venerunt fratres eius ut consolarentur eum
23ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium
et vocavit nomen eius Beria
eo quod in malis domus eius ortus esset
24filia autem eius fuit Sara
quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara
25porro filius eius Rapha et Reseph et Thale
de quo natus est Thaan
26qui genuit Laadan
huius quoque filius Ammiud genuit Elisama
27de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue
28possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis
et contra orientem Noran
ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius
Sychem quoque cum filiabus suis
usque Aza et filias
eius
29iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius
Thanach et filias eius
Mageddo et filias eius Dor et filias eius
in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel
30filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum
31filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith
32Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham
et Suaa sororem eorum
33filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat
34porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram
35filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal
36filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra
37Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera
38filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara
39filii autem Olla Aree et Anihel et Resia
40omnes hii filii Aser
principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum
numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum
viginti sex milia