1filii Iuda Phares Esrom et Carmi et Ur et Subal
2Reaia vero filius Subal genuit Ieth
de quo nati sunt Ahimai et Laed
hae cognationes Sarathi
3ista quoque stirps Hetam Iezrahel et Iesema et
Iedebos
nomenque sororis eorum Asalelphuni
4Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa
isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem
5Asur vero patris Thecue erant duae uxores Halaa et Naara
6peperit autem ei Naara Oozam et Epher et Themani et Asthari
isti sunt filii Naara
7porro filii Halaa Sereth Isaar et Ethnan
8Cos autem genuit Anob et Sobaba
et cognationem Aral filii Arum
9fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis
et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens
quia peperi eum in dolore
10invocavit vero Iabes Deum Israhel dicens
si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos
et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi
et praestitit Deus quae precatus est
11Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon
12porro Esthon genuit Bethrapha et Phesse
et Thena patrem urbis Naas
hii sunt viri Recha
13filii autem Cenez Othonihel et Saraia
porro filii Othonihel Athath
14et Maonathi genuit Ophra
Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum
ibi quippe artifices erant
15filii vero Chaleb filii Iephonne Hir et Hela et Nahem
filiique Hela et Cenez
16filii quoque Iallelel Ziph et Zipha Thiria et Asrahel
17et filii Ezra Iether et Mered et Epher et Ialon
genuitque Mariam et Sammai et Iesba patrem Esthamo
18uxor quoque eius Iudaia peperit Iared patrem Gedor
et Heber patrem Soccho et Hicuthihel patrem Zano
hii autem filii Beththiae filiae Pharaonis quam accepit Mered
19et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila
Garmi et Esthamo qui fuit de Machathi
20filii quoque Simon Amnon et Rena filius Anan et Thilon
et filii Iesi Zoeth et Benzoeth
21filii Sela filii Iuda Her pater Lecha et Laada pater Maresa
et cognationes Domus operantium byssum in domo Iuramenti
22et Qui stare fecit solem virique Mendacii
et Securus et Incendens
qui principes fuerunt in Moab et qui reversi sunt in Leem
haec autem verba vetera
23hii sunt figuli habitantes in plantationibus
et in praesepibus apud regem in operibus eius
commoratique sunt ibi
24filii Symeon Namuhel et Iamin Iarib Zara Saul
25Sellum filius eius Mabsam filius eius Masma filius eius
26filii Masma Amuhel filius eius Zacchur filius eius Semei filius eius
27filii Semei sedecim et filiae sex
fratres autem eius non habuerunt filios multos
et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Iuda
28habitaverunt autem in Bersabee et Molada et Asarsual
29et in Ballaa et in Asom et in Tholad
30et in Bathuhel et in Orma et in Siceleg
31et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim
hae civitates eorum usque ad regem David
32villae quoque eorum Etham et Aen et Remmon et Thochen et Asan
civitates quinque
33et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal
haec est habitatio eorum et sedum distributio
34Masobab quoque et Iemlech
et Iosa filius Amasiae
35et Iohel
et Ieu filius Iosabiae filii Saraiae filii Asihel
36et Helioenai et Iacoba et Isuaia et Asaia
et Adihel et Isimihel et Banaia
37Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii
Samaia
38isti sunt nominati principes in cognationibus suis
et in domo adfinitatum suarum multiplicati sunt vehementer
39et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis
et ut quaererent pascua gregibus suis
40inveneruntque pascuas uberes et valde bonas
et terram latissimam et quietam et fertilem
in qua ante habitaverunt de stirpe Ham
41hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim
in diebus Ezechiae regis Iuda
et percusserunt tabernacula eorum
et habitatores qui inventi fuerant ibi
et deleverunt eos usque in praesentem diem
habitaveruntque pro eis
quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt
42de filiis quoque Symeon abierunt in montem Seir viri quingenti
habentes principes Phaltiam et Nahariam
et Raphaiam et Ozihel filios Iesi
43et percusserunt reliquias
quae evadere potuerant Amalechitarum
et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc