1David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in
Hebron
primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide
secundum Danihel de Abigail Carmelitide
2tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur
quartum Adoniam filium Aggith
3quintum Saphatiam ex Abital
sextum Iethraam de Egla uxore sua
4sex ergo nati sunt ei in Hebron
ubi regnavit septem annis et sex mensibus
triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
5porro in Hierusalem nati sunt ei filii
Samaa et Sobab et Nathan et Salomon
quattuor de Bethsabee filia Amihel
6Iebaar quoque et Elisama
7et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie
8nec non Elisama et Heliade et Eliphalet novem
9omnes hii filii David absque filiis concubinarum
habuerunt sororem Thamar
10filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa
de hoc quoque natus est Iosaphat
11pater Ioram
qui Ioram genuit Ohoziam
ex quo ortus est Ioas
12et huius Amasias filius genuit Azariam
porro Azariae filius Ioatham
13procreavit Achaz patrem Ezechiae
de quo natus est Manasses
14sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae
15filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioiacim
tertius Sedecias quartus Sellum
16de Ioiacim natus est Iechonias et Sedecias
17filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel
18Melchiram Phadaia
Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia
19de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei
Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
20Asabamque et Ohol et Barachiam
et Asadiam Iosabesed quinque
21filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia
huius quoque filius Arnam
de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia
22filius Secheniae Semeia
cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat
sex numero
23filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres
24filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub
et Iohanan et Dalaia et Anani septem