1convocavit igitur David omnes principes Israhel
duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi
tribunos quoque et centuriones
et qui praeerant substantiae et possessionibus regis
filiosque suos cum eunuchis et potentes
et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem
2cumque surrexisset rex et stetisset ait
audite me fratres mei et populus meus
cogitavi ut aedificarem domum
in qua requiesceret arca foederis Domini
et scabillum pedum Dei nostri
et ad aedificandum omnia praeparavi
3Deus autem dixit mihi
non aedificabis domum nomini meo
eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis
4sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris
mei
ut essem rex super Israhel in sempiternum
de Iuda enim elegit principes
porro de domo Iuda domum patris mei
et de filiis patris mei placuit ei
ut me eligeret regem super cunctum Israhel
5sed et de filiis meis
filios enim multos dedit mihi Dominus
elegit Salomonem filium meum
ut sederet in throno regni Domini super Israhel
6dixitque mihi
Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea
ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem
7et firmabo regnum eius usque in aeternum
si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie
8nunc igitur coram universo coetu Israhel
audiente Deo nostro
custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri
ut possideatis terram bonam
et relinquatis eam filiis vestris post vos
usque in sempiternum
9tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui
et servi ei corde perfecto et animo voluntario
omnia enim corda scrutatur Dominus
et universas mentium cogitationes intellegit
si quaesieris eum invenies
si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum
10nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii
confortare et perfice
11dedit autem David Salomoni filio suo
descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi
et cubiculorum in adytis et domus propitiationis
12nec non et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum
in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum
13divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini
et in universa vasa ministerii templi Domini
14aurum in pondere per singula vasa ministerii
argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate
15sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum
aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum
similiter et in candelabris argenteis et in lucernis
eorum
pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit
16aurum quoque dedit in mensas propositionis
pro diversitate mensarum
similiter et argentum in alias mensas argenteas
17ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo
et leunculos aureos
pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum
similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit
18altari autem in quo adoletur incensum
aurum purissimum dedit
ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin
extendentium alas et velantium arcam foederis Domini
19omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me
ut intellegerem universa opera exemplaris
20dixit quoque David Salomoni filio suo
viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas
Dominus enim Deus meus tecum erit
et non dimittet te nec derelinquet
donec perficias omne opus ministerii domus Domini
21ecce divisiones sacerdotum et Levitarum
in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi
et parati sunt et noverunt tam principes quam populus
facere omnia praecepta tua