1filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum
tribuni et centuriones et praefecti
qui ministrabant regi iuxta turmas suas
ingredientes et egredientes per singulos menses in anno
viginti quattuor milibus singuli praeerant
2primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel
et sub eo viginti quattuor milia
3de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu
mense primo
4secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites
et post se alterum nomine Macelloth
qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
5dux quoque turmae tertiae in mense tertio
erat Banaias filius Ioiadae sacerdos
et in divisione sua viginti quattuor milia
6ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta
praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
7quartus mense quarto Asahel frater Ioab
et Zabadias filius eius post eum
et in turma eius viginti quattuor milia
8quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites
et in turma eius viginti quattuor milia
9sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites
et in turma eius viginti quattuor milia
10septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
11octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
12nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini
et in turma eius viginti quattuor milia
13decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai
et in turma eius viginti quattuor milia
14undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim
et in turma eius viginti quattuor milia
15duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel
et in turma eius viginti quattuor milia
16porro tribubus praeerant Israhel
Rubenitis dux Eliezer filius Zechri
Symeonitis dux Saphatias filius Macha
17Levitis Asabias filius Camuhel
Aaronitis Sadoc
18Iuda Heliu frater David
Isachar Amri filius Michahel
19Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae
Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel
20filiis Ephraim Osee filius Ozaziu
dimidio tribus Manasse Iohel filius
Phadiae
21et dimidio tribus Manasse in Galaad
Iaddo filius Zacchariae
Beniamin autem Iasihel filius Abner
22Dan vero Ezrihel filius Hieroam
hii principes filiorum Israhel
23noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius
quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas
caeli
24Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit
quia super hoc ira inruerat in Israhel
et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti
non est relatus in fastos regis David
25super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel
his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus
praesidebat Ionathan filius Oziae
26operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram
praeerat Ezri filius Chelub
27vinearumque cultoribus Semeias Ramathites
cellis autem vinariis Zabdias Aphonites
28nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites
super apothecas autem olei Ioas
29porro armentis quae pascebantur in Sarona
praepositus fuit Setrai Saronites
et super boves in vallibus Saphat filius Adli
30super camelos vero Ubil Ismahelites
et super asinos Iadias Meronathites
31super oves quoque Iaziz Agarenus
omnes hii principes substantiae regis David
32Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus
ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis
regis
33Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis
34post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar
princeps autem exercitus regis erat Ioab