1divisiones autem ianitorum
de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph
2filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus
Zabadias tertius Iathanahel quartus
3Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus
4filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus
Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus
5Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus
quia benedixit illi Dominus
6Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum
erant enim viri fortissimi
7filii ergo Semeiae Othni et Raphahel
et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi
Heliu quoque et Samachias
8omnes hii de filiis Obededom
ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum
sexaginta duo de Obededom
9porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi
decem et octo
10de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps
non enim habuerat primogenitum
et idcirco posuerat eum pater eius in principem
11Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus
omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
12hii divisi sunt in ianitores
ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in
domo Domini
13missae sunt autem sortes ex aequo
et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
14cecidit igitur sors orientalis Selemiae
porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito
sortito obtigit plaga septentrionalis
15Obededom vero et filiis eius ad austrum
in qua parte domus erat seniorum concilium
16Sepphima et Hosa ad occidentem
iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis
custodia contra custodiam
17ad orientem vero Levitae sex
et ad aquilonem quattuor per diem
atque ad meridiem similiter in die quattuor
et ubi erat concilium bini et bini
18in cellulis quoque ianitorum ad occidentem
quattuor in via binique per cellulas
19hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
20porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum
21filii Ledan filii Gersonni de Ledan
principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli
22filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius
super thesauros domus Domini
23Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus
24Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris
25fratres quoque eius Eliezer
cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram
huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith
26ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum
quae sanctificavit David rex et principes familiarum
et tribuni et centuriones et duces exercitus
27de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant
ad instaurationem et supellectilem templi Domini
28haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis
et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae
omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et
fratrum eius
29Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius
ad opera forinsecus super Israhel
ad docendum et ad iudicandum eos
30porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi
mille septingenti praeerant Israheli
trans Iordanem contra occidentem
in cunctis operibus Domini et in ministerium regis
31Hebronitarum autem princeps fuit Hieria
secundum familias et cognationes eorum
quadragesimo anno regni David recensiti sunt
et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad
32fratresque eius robustioris aetatis
duo milia septingenti principes familiarum
praeposuit autem eos David rex
Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus
Manasse
in omne ministerium Dei et regis