1consurrexit autem Satan contra Israhel
et incitavit David ut numeraret Israhel
2dixitque David ad Ioab et ad principes populi
ite et numerate Israhel a Bersabee usque Dan
et adferte mihi numerum ut sciam
3responditque Ioab
augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt
nonne domine mi rex omnes servi tui sunt
quare hoc quaerit dominus meus
quod in peccatum reputetur Israheli
4sed sermo regis magis praevaluit
egressusque est Ioab et circuivit universum Israhel
et reversus est Hierusalem
5deditque David numerum eorum quos circumierat
et inventus est omnis Israhel numerus mille milia et centum milia virorum educentium gladium
de Iuda autem trecenta septuaginta milia bellatorum
6nam Levi et Beniamin non numeravit
eo quod invitus exsequeretur regis imperium
7displicuit autem Deo quod iussum erat et percussit
Israhel
8dixitque David ad Deum
peccavi nimis ut hoc facerem
obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi
9et locutus est Dominus ad Gad videntem David dicens
10vade et loquere ad David et dic
haec dicit Dominus trium tibi optionem do
unum quod volueris elige et faciam tibi
11cumque venisset Gad ad David dixit ei
haec dicit Dominus elige quod volueris
12aut tribus annis pestilentiam
aut tribus mensibus fugere te hostes tuos
et gladium eorum non posse evadere
aut tribus diebus gladium Domini et mortem
versari in terra
et angelum Domini interficere in universis finibus Israhel
nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me
13et dixit David ad Gad
ex omni parte me angustiae premunt
sed melius mihi est ut incidam in manus Domini
quia multae sunt miserationes eius
quam in manus hominum
14misit ergo Dominus pestilentiam in Israhel
et ceciderunt de Israhel septuaginta milia virorum
15misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam
cumque percuteretur vidit Dominus
et misertus est super magnitudinem mali
et imperavit angelo qui percutiebat sufficit iam cesset manus tua
porro angelus Domini stabat iuxta aream Ornan Iebusei
16levansque David oculos suos
vidit angelum Domini stantem inter terram et caelum
et evaginatum gladium in manu eius et versum contra Hierusalem
et ceciderunt tam ipse quam maiores natu
vestiti ciliciis et proni in terram
17dixitque David ad Deum
nonne ego sum qui iussi ut numeraretur populus
ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit
Domine Deus meus
vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei
populus autem tuus non percutiatur
18angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret David
et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan
Iebusei
19ascendit ergo David iuxta sermonem Gad
quem locutus fuerat ex nomine Domini
20porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum
quattuorque filii eius cum eo absconderunt se
nam eo tempore terebat in area triticum
21igitur cum venisset David ad Ornan
conspexit eum Ornan et processit ei obviam de area
et adoravit illum pronus in terram
22dixitque ei David da mihi locum areae tuae
ut aedificem in ea altare Domini
ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo
23dixit autem Ornan ad David
tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet
sed et boves do in holocaustum
et tribulas in ligna et triticum in sacrificium
omnia libens praebeo
24dixitque ei rex David
nequaquam ita fiet sed argentum dabo quantum valet
neque enim tibi auferre debeo
et sic offerre Domino holocausta gratuita
25dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis
sescentos
26et aedificavit ibi altare Domino
obtulitque holocausta et pacifica et invocavit Dominum
et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti
27praecepitque Dominus angelo
et convertit gladium suum in vaginam
28protinus ergo David videns
quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusei
immolavit ibi victimas
29tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare
holocaustorum
ea tempestate erat in excelso Gabaon
30et non praevaluit David ire ad altare
ut ibi obsecraret Deum
nimio enim fuerat timore perterritus
videns gladium angeli Domini