1factum est autem post anni circulum
eo tempore quo solent reges ad bella procedere
congregavit Ioab exercitum et robur militiae
et vastavit terram filiorum Ammon
perrexitque et obsedit Rabba
porro David manebat in Hierusalem
quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam
2tulit autem David coronam Melchom de capite eius
et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas
fecitque sibi inde diadema
manubias quoque urbis plurimas tulit
3populum autem qui erat in ea eduxit
et fecit super eos tribulas et trahas et ferrata carpenta transire
ita ut dissicarentur et contererentur
sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon
et reversus est cum omni populo suo in Hierusalem
4post haec initum est bellum in Gazer adversus Philistheos
in quo percussit Sobbochai Usathites Saphai de genere Raphaim
et humiliavit eos
5aliud quoque bellum gestum est adversum Philistheos
in quo percussit Adeodatus filius Saltus Lehemites fratrem Goliath Getthei
cuius hastae lignum erat quasi liciatorium texentium
6sed et aliud bellum accidit in Geth
in quo fuit homo longissimus
habens digitos senos id est simul viginti quattuor
qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus
7hic blasphemavit Israhel
et percussit eum Ionathan filius Sammaa fratris David
hii sunt filii Rapha in Geth
qui ceciderunt in manu David et servorum eius