1fecit quoque sibi domos in civitate David
et aedificavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum
2tunc dixit David
inlicitum est ut a quocumque portetur arca Dei
nisi a Levitis quos elegit Dominus ad portandum eam
et ad ministrandum sibi usque in aeternum
3congregavitque universum Israhel in Hierusalem
ut adferretur arca Dei in locum suum quem praeparaverat ei
4nec non et filios Aaron et Levitas
5de filiis Caath Urihel princeps fuit
et fratres eius centum viginti
6de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti
7de filiis Gersom Iohel princeps et fratres eius centum triginta
8de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti
9de filiis Hebron Elihel princeps et fratres eius octoginta
10de filiis Ozihel Aminadab princeps
et fratres eius centum duodecim
11vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes
et Levitas Urihel Asaiam Iohel Semeiam Elihel et Aminadab
12et dixit ad eos
vos qui estis principes familiarum leviticarum
sanctificamini cum fratribus vestris
et adferte arcam Domini Dei Israhel
ad locum qui ei praeparatus est
13ne ut a principio quia non eratis praesentes percussit nos Dominus
sic et nunc fiat inlicitum quid nobis agentibus
14sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae
ut portarent arcam Domini Dei Israhel
15et tulerunt filii Levi arcam Dei
sicut praeceperat Moses iuxta verbum Domini
umeris suis in vectibus
16dixit quoque David principibus Levitarum
ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum
nablis videlicet et lyris et cymbalis
ut resonaret in excelsum sonitus laetitiae
17constitueruntque Levitas Heman filium Iohel
et de fratribus eius Asaph filium Barachiae
de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
18et cum eis fratres eorum in secundo ordine
Zacchariam et Ben et Iazihel et Semiramoth et Iahihel et Ani
Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu
et Macheniam et Obededom et Ieihel ianitores
19porro cantores Heman Asaph et Ethan
in cymbalis aeneis concrepantes
20Zaccharias autem et Ozihel et Semiramoth et Iahihel
et Ani et Eliab et Maasias et Banaias
in nablis arcana cantabant
21porro Matthathias et Eliphalu et Machenias
et Obededom et Ieihel et Ozaziu
in citharis pro octava canebant epinikion
22Chonenias autem princeps Levitarum prophetiae praeerat
ad praecinendam melodiam
erat quippe valde sapiens
23et Barachias et Helcana ianitores arcae
24porro Sebenias et Iosaphat et Nathanahel et Amasai
et Zaccharias et Banaias et Eliezer sacerdotes
clangebant tubis coram arca Dei
et Obededom et Ahias erant ianitores arcae
25igitur David et maiores natu Israhel et tribuni
ierunt ad deportandam arcam foederis Domini
de domo Obededom cum laetitia
26cumque adiuvisset Deus Levitas
qui portabant arcam foederis Domini
immolabantur septem tauri et septem arietes
27porro David erat indutus stola byssina
et universi Levitae qui portabant arcam
cantoresque et Chonenias princeps prophetiae inter cantores
David autem indutus erat etiam ephod lineo
28universusque Israhel deducebant arcam foederis Domini
in iubilo et sonitu bucinae
et tubis et cymbalis et nablis et citharis concrepantes
29cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David
Michol filia Saul prospiciens per fenestram
vidit regem David saltantem atque ludentem
et despexit eum in corde suo