1misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David
et ligna cedrina et artifices parietum lignorumque
ut aedificarent ei domum
2cognovitque David eo quod confirmasset eum Dominus in regem
super Israhel
et sublevatum esset regnum suum super populum eius Israhel
3accepit quoque David alias uxores in Hierusalem
genuitque filios et filias
4et haec nomina eorum qui nati sunt ei in Hierusalem
Sammu et Sobab Nathan et Salomon
5Iebar et Helisu et Eliphaleth
6Noga quoque et Napheg et Iaphiae
7Elisama et Baliada et Eliphaleth
8audientes autem Philisthim eo quod unctus esset David in regem
super universum Israhel
ascenderunt omnes ut quaererent eum
quod cum audisset David egressus est obviam eis
9porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim
10consuluitque David Deum dicens
si ascendam ad Philistheos si trades eos in manu mea
et dixit ei Dominus
ascende et tradam eos in manu tua
11cumque illi ascendissent in Baalpharasim
percussit eos ibi David et dixit
divisit Deus inimicos meos per manum meam
sicuti dividuntur aquae
et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim
12dereliqueruntque ibi deos suos
quos David iussit exuri
13alia etiam vice Philisthim inruerunt et diffusi sunt in
valle
14consuluitque rursum David Deum
et dixit ei Deus non ascendas post eos recede ab eis
et venies contra illos ex adverso pirorum
15cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pirorum
tunc egredieris ad bellum
egressus est enim Deus ante te ut percutiat castra Philisthim
16fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus
et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazera
17divulgatumque est nomen David in universis regionibus
et Dominus dedit pavorem eius super omnes gentes