1iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus
et universis principibus
2et ait ad omnem coetum Israhel si placet vobis
et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor
mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israhel
et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium
ut congregentur ad nos
3et reducamus arcam Dei nostri ad nos
non enim requisivimus eam in diebus Saul
4et respondit universa multitudo ut ita fieret
placuerat enim sermo omni populo
5congregavit ergo David cunctum Israhel
a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath
ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim
6et ascendit David et omnis vir Israhel
ad collem Cariathiarim quae est in Iuda
ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin
ubi invocatum est nomen eius
7inposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Aminadab
Oza autem et fratres eius minabant plaustrum
8porro David et universus Israhel ludebant coram Deo omni virtute
in canticis et in citharis et psalteriis et tympanis et
cymbalis et tubis
9cum autem pervenissent ad aream Chidon
tetendit Oza manum suam ut sustentaret arcam
bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam
10iratus est itaque Dominus contra Ozam
et percussit eum eo quod contigisset arcam
et mortuus est ibi coram Deo
11contristatusque David eo quod divisisset Dominus Ozam
vocavit locum illum Divisio Oza usque in
praesentem diem
12et timuit Deum tunc temporis dicens
quomodo possum ad me introducere arcam Dei
13et ob hanc causam non eam adduxit ad se
hoc est in civitatem David
sed avertit in domum Obededom Getthei
14mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus
et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat