1congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens
os tuum sumus et caro tua
2heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul
tu eras qui educebas et introducebas Israhel
tibi enim dixit Dominus Deus tuus
tu pasces populum meum Israhel
et tu eris princeps super eum
3venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron
et iniit David cum eis foedus coram Domino
unxeruntque eum regem super Israhel
iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel
4abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus
ubi erant Iebusei habitatores terrae
5dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc
porro David cepit arcem Sion quae est civitas David
6dixitque
omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux
ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps
7habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David
8aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum
Ioab autem reliqua urbis extruxit
9proficiebatque David vadens et crescens
et Dominus exercituum erat cum eo
10hii principes virorum fortium David
qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel
iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel
11et iste numerus robustorum David
Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta
iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice
12et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites
qui erat inter tres potentes
13iste fuit cum David in Aphesdommim
quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium
et erat ager regionis illius plenus hordeo
fugeratque populus a facie Philisthinorum
14hic stetit in medio agri et defendit eum
cumque percussisset Philistheos
dedit Dominus salutem magnam populo suo
15descenderunt autem tres de triginta principibus
ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam
quando Philisthim fuerant castrametati in valle
Raphaim
16porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem
17desideravit igitur David et dixit
o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est
in porta
18tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt
et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta
et adtulerunt ad David ut biberet
qui noluit sed magis libavit illam Domino
19dicens
absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam
et sanguinem virorum istorum bibam
quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam
et ob hanc causam noluit bibere
haec fecerunt tres robustissimi
20Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium
et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos
et ipse erat inter tres nominatissimus
21inter tres secundos inclitus et princeps
eorum
verumtamen usque ad tres primos non pervenerat
22Banaia filius Ioiadae viri robustissimi
qui multa opera perpetrarat de Capsehel
ipse percussit duos Arihel Moab
et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis
23et ipse percussit virum aegyptium
cuius statura erat quinque cubitorum
et habebat lanceam ut liciatorium texentium
descendit ergo ad eum cum virga
et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua
24haec fecit Banaia filius Ioiada
qui erat inter tres robustos nominatissimus
25inter triginta primus
verumtamen ad tres usque non pervenerat
posuit autem eum David ad auriculam suam
26porro fortissimi in exercitu
Asahel frater Ioab
et Eleanan filius patrui eius de Bethleem
27Semmoth Arorites Helles Phallonites
28Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites
29Sobbochai Asothites Ilai Ahoites
30Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites
31Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin
Banaia Pharathonites
32Uri de torrente Gaas
Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites
33filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites
34Ahiam filius Sachar Ararites
35Eliphal filius Ur
36Apher Mechurathites Ahia Phellonites
37Asrai Carmelites Noorai filius Azbi
38Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai
39Sellec Ammonites
Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae
40Iras Iethreus Gareb Iethreus
41Urias Ettheus Zabad filius Ooli
42Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum
et cum eo triginta
43Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites
44Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites
45Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites
46Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem
et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia