1Philisthim autem pugnabant contra Israhel
fugeruntque viri Israhel Palestinos
et ceciderunt vulnerati in monte Gelboe
2cumque adpropinquassent Philisthei persequentes Saul et filios eius
percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisuae filios Saul
3et adgravatum est proelium contra Saul
inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis
4et dixit Saul ad armigerum suum
evagina gladium tuum et interfice me
ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi
noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus
arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum
5quod cum vidisset armiger eius
videlicet mortuum esse Saul
inruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est
6interiit ergo Saul et tres filii eius
et omnis domus illius pariter concidit
7quod cum vidissent viri Israhel qui habitabant in campestribus fugerunt
et Saul ac filiis eius mortuis dereliquerunt urbes suas
et huc illucque dispersi sunt
veneruntque Philisthim et habitaverunt in eis
8die igitur altero detrahentes Philisthim spolia caesorum
invenerunt Saul et filios eius iacentes in monte Gelboe
9cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent
miserunt in terram suam
ut circumferretur et ostenderetur idolorum templis et
populis
10arma autem eius consecraverunt in fano dei sui
et caput adfixerunt in templo Dagon
11hoc cum audissent viri Iabesgalaad
omnia scilicet quae Philisthim fecerunt super Saul
12consurrexerunt singuli virorum fortium
et tulerunt cadavera Saul et filiorum eius
adtuleruntque ea in Iabes
et sepelierunt ossa eorum subter quercum quae erat in Iabes
et ieiunaverunt septem diebus
13mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas
eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat
et non custodierit illud
sed insuper etiam pythonissam consuluerit
14nec speraverit in Domino
propter quod et interfecit eum
et transtulit regnum eius ad David filium Isai