1universus ergo Israhel dinumeratus est
et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda
translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
2qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis
Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
3commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis
Beniamin
de filiis quoque Ephraim et Manasse
4Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni
de filiis Phares filii Iuda
5et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
6de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
7porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia
filii Asana
8et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori
et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
9et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex
omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
10de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
11Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth
filii Ahitob
pontifex domus Dei
12porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia
et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth
filii Emmer
13fratres quoque eorum principes per familias suas
mille septingenti sexaginta fortissimi robore
ad faciendum opus ministerii in domo Dei
14de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam
filii Asebiu
de filiis Merari
15Bacbacar quoque carpentarius et Galal
et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
16et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun
et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
17ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman
et frater eorum Sellum princeps
18usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem
observabant per vices suas de filiis Levi
19Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core
cum fratribus suis et domo patris sui
hii sunt Coritae super opera ministerii
custodes vestibulorum tabernaculi
et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
20Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
21porro Zaccharias filius Mosollamia
ianitor portae tabernaculi testimonii
22omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim
et descripti in villis propriis
quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
23tam ipsos quam filios eorum
in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
24per quattuor ventos erant ostiarii
id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad
austrum
25fratres autem eorum in viculis morabantur
et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
26his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum
et erant super exedras et thesauros domus Domini
27per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis
ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
28de horum grege erant et super vasa ministerii
ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
29de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii
praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
30filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
31et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae
praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
32porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis
ut semper novos per singula sabbata praepararent
33hii sunt principes cantorum per familias Levitarum
qui in exedris morabantur
ita ut die et nocte iugiter suo ministerio
deservirent
34capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
35in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel
et nomen uxoris eius Maacha
36filius primogenitus eius Abdon
et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
37Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
38porro Macelloth genuit Semmaam
isti habitaverunt e regione fratrum suorum
in Hierusalem cum fratribus suis
39Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul
et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
40filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
41porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
42Ahaz autem genuit Iara
et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri
et Zamri genuit Mosa
43Mosa vero genuit Baana
cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
44porro Esel sex filios habuit his nominibus
Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan
hii filii Esel