PSALMI IUXTA LXX 95
1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David
Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
2cantate Domino benedicite nomini eius
adnuntiate diem de die salutare eius
3adnuntiate inter gentes gloriam eius
in omnibus populis mirabilia eius
4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde
terribilis est super omnes deos
5quoniam omnes dii gentium daemonia
at vero Dominus caelos fecit
6confessio et pulchritudo in conspectu eius
sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
7adferte Domino patriae gentium
adferte Domino gloriam et honorem
8adferte Domino gloriam nomini eius
tollite hostias et introite in atria eius
9adorate Dominum in atrio sancto eius
commoveatur a facie eius universa terra
10dicite in gentibus quia Dominus regnavit
etenim correxit orbem qui non movebitur
iudicabit populos in aequitate
11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt
tunc exultabunt omnia ligna silvarum
13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram
iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart