PSALMI IUXTA LXX 75
1in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium
2Notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius
3et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion
4ibi confregit potentias arcuum
scutum et gladium et bellum diapsalma
5inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis
6turbati sunt omnes insipientes corde
dormierunt somnum suum et nihil invenerunt
omnes viri divitiarum manibus suis
7ab increpatione tua Deus Iacob
dormitaverunt qui ascenderunt equos
8tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua
9de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit
10cum exsurgeret in iudicium Deus
ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma
11quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi
et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi
12vovete et reddite Domino Deo vestro
omnes qui in circuitu eius adferent munera
terribili
13et ei qui aufert spiritus principum
terribili apud reges terrae
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart