PSALMI IUXTA LXX 74
1in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici
2Confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum
narrabimus mirabilia tua
3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo
4liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea
ego confirmavi columnas eius diapsalma
5dixi iniquis nolite inique facere
et delinquentibus nolite exaltare cornu
6nolite extollere in altum cornu vestrum
nolite loqui adversus Deum iniquitatem
7quia neque ab oriente neque ab occidente
neque a desertis montibus
8quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat
9quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto
et inclinavit ex hoc in hoc
verum fex eius non est exinanita
bibent omnes peccatores terrae
10ego autem adnuntiabo in saeculum
cantabo Deo Iacob
11et omnia cornua peccatorum confringam
et exaltabuntur cornua iusti
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart