PSALMI IUXTA LXX 41
1in finem in intellectum filiis Core
2Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum
ita desiderat anima mea ad te Deus
3sitivit anima mea ad Deum ※fortem: vivum
quando veniam et parebo ante faciem Dei
4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte
dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus
5haec recordatus sum et effudi in me animam meam
quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei
in voce exultationis et confessionis sonus epulantis
6quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deo quoniam confitebor illi
salutare vultus mei
7Deus meus
ad me ipsum anima mea conturbata est
propterea memor ero tui
de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico
8abyssus ※ad: abyssum invocat
in voce cataractarum tuarum
omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt
9in die mandavit Dominus misericordiam suam
et nocte canticum eius
apud me oratio Deo vitae meae
10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei
quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus
11dum confringuntur ossa mea
exprobraverunt mihi qui tribulant me
dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus
12quare tristis es anima mea et quare conturbas me
spera in Deum quoniam ※adhuc: confitebor illi
salutare vultus mei ※et: Deus meus
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart