1psalmus David
Ad te Domine levavi animam meam
2Deus meus
in te confido non erubescam
3neque inrideant me inimici mei
etenim universi qui sustinent te non confundentur
4confundantur ÷omnes: iniqua agentes supervacue
vias tuas Domine demonstra mihi
÷et: semitas tuas doce me
5dirige me in veritatem tuam
et doce me quoniam tu es Deus salvator meus
et te sustinui tota die
6reminiscere miserationum tuarum Domine
et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
7delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris
secundum misericordiam tuam memento mei ※tu:
propter bonitatem tuam Domine
8dulcis et rectus Dominus
propter hoc legem dabit delinquentibus in via
9diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
10universae viae Domini misericordia et veritas
requirentibus testamentum eius et testimonia eius
11propter nomen tuum Domine
et propitiaberis peccato meo multum est enim
12quis est homo qui timet Dominum
legem statuet ei in via quam elegit
13anima eius in bonis demorabitur
et semen ipsius hereditabit terram
14firmamentum est Dominus timentibus eum
et testamentum ipsius ut manifestetur illis
15oculi mei semper ad Dominum
quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
16respice in me et miserere mei
quia unicus et pauper sum ego
17tribulationes cordis mei multiplicatae sunt
de necessitatibus meis erue me
18vide humilitatem meam et laborem meum
et dimitte universa delicta mea
19respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt
et odio iniquo oderunt me
20custodi animam meam et erue me
non erubescam quoniam speravi in te
21innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
22libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis