1in finem pro adsumptione matutina psalmus David
2Deus Deus meus ÷respice me: quare me dereliquisti
longe a salute mea verba delictorum meorum
3Deus meus clamabo per diem et non exaudies
et nocte et non ad insipientiam mihi
4tu autem in sancto habitas Laus Israhel
5in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
6ad te clamaverunt et salvi facti sunt
in te speraverunt et non sunt confusi
7ego autem sum vermis et non homo
obprobrium hominum et abiectio plebis
8omnes videntes me deriserunt me
locuti sunt labiis moverunt caput
9speravit in Domino eripiat eum
salvum faciat eum quoniam vult eum
10quoniam tu es qui extraxisti me de ventre
spes mea ab uberibus matris meae
11in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae
Deus meus es tu
12ne discesseris a me
quoniam tribulatio proxima est
quoniam non est qui adiuvet
13circumdederunt me vituli multi
tauri pingues obsederunt me
14aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
15sicut aqua effusus sum
et dispersa sunt universa ossa mea
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
16aruit tamquam testa virtus mea
et lingua mea adhesit faucibus meis
et in limum mortis deduxisti me
17quoniam circumdederunt me canes multi
concilium malignantium obsedit me
foderunt manus meas et pedes meos
18dinumeraverunt omnia ossa mea
ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
19diviserunt sibi vestimenta mea
et super vestem meam miserunt sortem
20tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum
ad defensionem meam conspice
21erue a framea animam meam
et de manu canis unicam meam
22salva me ex ore leonis
et a cornibus unicornium humilitatem meam
23narrabo nomen tuum fratribus meis
in media ecclesia laudabo te
24qui timetis Dominum laudate eum
universum semen Iacob magnificate eum
25timeat eum omne semen Israhel
quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis
nec avertit faciem suam a me
et cum clamarem ad eum exaudivit ÷me:
26apud te laus mea in ecclesia magna
vota mea reddam in conspectu timentium eum
27edent pauperes et saturabuntur
et laudabunt Dominum qui requirunt eum
vivent corda eorum in saeculum saeculi
28reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae
et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
29quoniam Dei est regnum
et ÷ipse: dominabitur gentium
30manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae
in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
31et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
32adnuntiabitur Domino generatio ventura
et adnuntiabunt iustitiam eius
populo qui nascetur quem fecit ÷Dominus: