PSALMI IUXTA LXX 145
1alleluia Aggei et Zacchariae
2Lauda anima mea Dominum
laudabo Dominum in vita mea
psallam Deo meo quamdiu fuero
nolite confidere in principibus
3in filiis hominum quibus non est salus
4exibit spiritus eius et revertetur in terram suam
in illa die peribunt omnes cogitationes eorum
5beatus cuius Deus Iacob adiutor eius
spes eius in Domino Deo ipsius
6qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis
7qui custodit veritatem in saeculum
facit iudicium iniuriam patientibus
dat escam esurientibus
Dominus solvit conpeditos
8Dominus inluminat caecos
Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
9Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet
et viam peccatorum disperdet
10regnabit Dominus in saecula
Deus tuus Sion in generationem et generationem
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart