1alleluia
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2dicat nunc Israhel quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
3dicat nunc domus Aaron
quoniam in saeculum misericordia eius
4dicant nunc qui timent Dominum
quoniam in saeculum misericordia eius
5de tribulatione invocavi Dominum
et exaudivit me in latitudinem Dominus
6Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
7Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
8bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
9bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
10omnes gentes circumierunt me
et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos
11circumdantes circumdederunt me
in nomine autem Domini ※quia:
ultus sum in eos
12circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis
et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos
13inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
14fortitudo mea et laudatio mea Dominus
et factus est mihi in salutem
15vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
16dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me
dextera Domini fecit virtutem
17non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
18castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
19aperite mihi portas iustitiae
ingressus in eas confitebor Domino
20haec porta Domini iusti intrabunt in eam
21confitebor tibi quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
22lapidem quem reprobaverunt aedificantes
hic factus est in caput anguli
23a Domino factum est istud
hoc est mirabile in oculis nostris
24haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
25o Domine salvum fac
o Domine prosperare
26benedictus qui venturus est in nomine Domini
benediximus vobis de domo Domini
27Deus Dominus et inluxit nobis
constituite diem sollemnem in condensis
usque ad cornua altaris
28Deus meus es tu et confitebor tibi
Deus meus ÷es tu: et exaltabo te
confitebor tibi quoniam exaudisti me
et factus es mihi in salutem
29confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius