1alleluia
aleph
Beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini
2beati qui scrutantur testimonia eius
in toto corde exquirent eum
3non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt
4tu mandasti mandata tua custodire nimis
5utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas
6tunc non confundar
cum perspexero in omnibus mandatis tuis
7confitebor tibi in directione cordis
in eo quod didici iudicia iustitiae tuae
8iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque
beth
9In quo corriget adulescentior viam
suam
in custodiendo sermones tuos
10in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis
11in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi
12benedictus es Domine doce me iustificationes tuas
13in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui
14in via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis
15in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas
16in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos
gimel
17Retribue servo tuo
vivifica me et custodiam sermones tuos
18revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua
19incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua
20concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore
21increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis
22aufer a me obprobrium et contemptum
quia testimonia tua exquisivi
23etenim sederunt principes et adversum me loquebantur
servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis
24nam et testimonia tua meditatio mea
et consilium meum iustificationes tuae
deleth
25Adhesit pavimento anima mea
vivifica me secundum verbum tuum
26vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas
27viam iustificationum tuarum instrue me
et exercebor in mirabilibus tuis
28dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis
29viam iniquitatis amove a me
et lege tua miserere mei
30viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus
31adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere
32viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum
he
33Legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum
et exquiram eam semper
34da mihi intellectum et scrutabor legem tuam
et custodiam illam in toto corde meo
35deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui
36inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam
37averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me
38statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo
39amputa obprobrium meum quod suspicatus sum
quia iudicia tua iucunda
40ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me
vav
41Et veniat super me misericordia tua Domine
salutare tuum secundum eloquium tuum
42et respondebo exprobrantibus mihi verbum
quia speravi in sermonibus tuis
43et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque
quia in iudiciis tuis supersperavi
44et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi
45et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi
46et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum
et non confundebar
47et meditabar in mandatis tuis quae dilexi
48et levavi manus meas ad mandata quae dilexi
et exercebar in iustificationibus tuis
zai
49Memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti
50haec me consolata est in humilitate mea
quia eloquium tuum vivificavit me
51superbi inique agebant usquequaque
a lege autem tua non declinavi
52memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum
53defectio tenuit me
prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam
54cantabiles mihi erant iustificationes tuae
in loco peregrinationis meae
55memor fui in nocte nominis tui Domine
et custodivi legem tuam
56haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi
heth
57Portio mea Dominus dixi custodire legem tuam
58deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo
miserere mei secundum eloquium tuum
59cogitavi vias meas
et avertisti pedes meos in testimonia tua
60paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua
61funes peccatorum circumplexi sunt me
et legem tuam non sum oblitus
62media nocte surgebam ad confitendum tibi
super iudicia iustificationis tuae
63particeps ego sum omnium timentium te
et custodientium mandata tua
64misericordia Domini plena est terra
iustificationes tuas doce me
teth
65Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine
secundum verbum tuum
66bonitatem et disciplinam et scientiam doce me
quia mandatis tuis credidi
67priusquam humiliarer ego deliqui
propterea eloquium tuum custodivi
68bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas
69multiplicata est super me iniquitas superborum
ego autem in toto corde scrutabor mandata tua
70coagulatum est sicut lac cor eorum
ego vero legem tuam meditatus sum
71bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas
72bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti
ioth
73Manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me
da mihi intellectum et discam mandata tua
74qui timent te videbunt me et laetabuntur
quia in verba tua supersperavi
75cognovi Domine quia aequitas iudicia tua
et veritate humiliasti me
76fiat misericordia tua ut consoletur me
secundum eloquium tuum servo tuo
77veniant mihi miserationes tuae et vivam
quia lex tua meditatio mea est
78confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me
ego autem exercebor in mandatis tuis
79convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua
80fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis
ut non confundar
caf
81Defecit in salutare tuum anima mea
in verbum tuum supersperavi
82defecerunt oculi mei in eloquium tuum
dicentes quando consolaberis me
83quia factus sum sicut uter in pruina
iustificationes tuas non sum oblitus
84quot sunt dies servo tuo
quando facies de persequentibus me iudicium
85narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua
86omnia mandata tua veritas
inique persecuti sunt me adiuva me
87paulo minus consummaverunt me in terra
ego autem non dereliqui mandata tua
88secundum misericordiam tuam vivifica me
et custodiam testimonia oris tui
lamed
89In aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo
90in generationem et generationem veritas tua
fundasti terram et permanet
91ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi
92nisi quod lex tua meditatio mea est
tunc forte perissem in humilitate mea
93in aeternum non obliviscar iustificationes tuas
quia in ipsis vivificasti me
94tuus sum ego salvum me fac
quoniam iustificationes tuas exquisivi
95me expectaverunt peccatores ut perderent me
testimonia tua intellexi
96omni consummationi vidi finem
latum mandatum tuum nimis
mem
97Quomodo dilexi legem tuam
tota die meditatio mea est
98super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo
quia in aeternum mihi est
99super omnes docentes me intellexi
quia testimonia tua meditatio mea est
100super senes intellexi quia mandata tua quaesivi
101ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua
102a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi
103quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo
104a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis
nun
105Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis
106iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae
107humiliatus sum usquequaque Domine
vivifica me secundum verbum tuum
108voluntaria oris mei beneplacita fac Domine
et iudicia tua doce me
109anima mea in manibus meis semper
et legem tuam non sum oblitus
110posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi
111hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum
quia exultatio cordis mei sunt
112inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum
propter retributionem
samech
113Iniquos odio habui et legem tuam dilexi
114adiutor meus et susceptor meus es tu
in verbum tuum supersperavi
115declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei
116suscipe me secundum eloquium tuum et vivam
et non confundas me ab expectatione mea
117adiuva me et salvus ero
et meditabor in iustificationibus tuis semper
118sprevisti omnes discedentes a
iustitiis tuis
quia iniusta cogitatio eorum
119praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae
ideo dilexi testimonia tua
120confige timore tuo carnes meas a iudiciis ÷enim: tuis timui
ain
121Feci iudicium et iustitiam
non tradas me calumniantibus me
122suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi
123oculi mei defecerunt in salutare tuum
et in eloquium iustitiae tuae
124fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam
et iustificationes tuas doce me
125servus tuus sum ego
da mihi intellectum et sciam testimonia tua
126tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam
127ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion
128propterea ad omnia mandata tua dirigebar
omnem viam iniquam odio habui
fe
129Mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea
130declaratio sermonum tuorum inluminat
et intellectum dat parvulis
131os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam
132aspice in me et miserere mei
secundum iudicium diligentium nomen tuum
133gressus meos dirige secundum eloquium tuum
et non dominetur mei omnis iniustitia
134redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua
135faciem tuam inlumina super servum tuum
et doce me iustificationes tuas
136exitus aquarum deduxerunt oculi mei
quia non custodierunt legem tuam
sade
137Iustus es Domine et rectum iudicium tuum
138mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis
139tabescere me fecit zelus meus
quia obliti sunt verba tua inimici mei
140ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud
141adulescentulus sum ego et contemptus
iustificationes tuas non sum oblitus
142iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas
143tribulatio et angustia invenerunt me
mandata tua meditatio mea
144aequitas testimonia tua in aeternum
intellectum da mihi et vivam
cof
145Clamavi in toto corde exaudi me Domine
iustificationes tuas requiram
146clamavi te salvum me fac
et custodiam mandata tua
147praeveni in maturitate et clamavi
in verba tua supersperavi
148praevenerunt oculi mei ad diluculum
ut meditarer eloquia tua
149vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine
secundum iudicium tuum vivifica me
150adpropinquaverunt persequentes me iniquitate
a lege autem tua longe facti sunt
151prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas
152initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea
res
153Vide humilitatem meam et eripe me
quia legem tuam non sum oblitus
154iudica iudicium meum et redime me
propter eloquium tuum vivifica me
155longe a peccatoribus salus
quia iustificationes tuas non exquisierunt
156misericordiae tuae multae Domine
secundum iudicia tua vivifica me
157multi qui persequuntur me et tribulant me
a testimoniis tuis non declinavi
158vidi praevaricantes et tabescebam
quia eloquia tua non custodierunt
159vide quoniam mandata tua dilexi Domine
in misericordia tua vivifica me
160principium verborum tuorum veritas
et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae
sen
161Principes persecuti sunt me gratis
et a verbis tuis formidavit cor meum
162laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa
163iniquitatem odio habui et abominatus sum
legem autem tuam dilexi
164septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae
165pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum
166expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi
167custodivit anima mea testimonia tua
et dilexi ea vehementer
168servavi mandata tua et testimonia tua
quia omnes viae meae in conspectu tuo
thav
169Adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine
iuxta eloquium tuum da mihi intellectum
170intret postulatio mea in conspectu tuo
secundum eloquium tuum eripe me
171eructabunt labia mea hymnum
cum docueris me iustificationes tuas
172pronuntiabit lingua mea eloquium tuum
quia omnia mandata tua aequitas
173fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi
174concupivi salutare tuum Domine
et lex tua meditatio mea
175vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me
176erravi sicut ovis quae periit
quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus