1alleluia
Confitemini Domino quoniam bonus
quoniam in saeculum misericordia eius
2quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius
3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore
4memento nostri Domine in beneplacito populi tui
visita nos in salutari tuo
5ad videndum in bonitate electorum tuorum
ad laetandum in laetitia gentis tuae
et lauderis cum hereditate tua
6peccavimus cum patribus nostris
iniuste egimus iniquitatem fecimus
7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua
non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae
et inritaverunt ascendentes in mare ※mare: Rubrum
8et salvavit eos propter nomen suum
ut notam faceret potentiam suam
9et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est
et deduxit eos in abyssis sicut in deserto
10et salvavit eos de manu odientium
et redemit eos de manu inimici
11et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit
12et crediderunt in verbis eius
et laudaverunt laudem eius
13cito fecerunt obliti sunt operum eius
non sustinuerunt consilium eius
14et concupierunt concupiscentiam in deserto
et temptaverunt Deum in inaquoso
15et dedit eis petitionem ipsorum
et misit saturitatem in anima eorum
16et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini
17aperta est terra et degluttivit Dathan
et operuit super congregationem Abiron
18et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores
19et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile
20et mutaverunt gloriam suam
in similitudine vituli comedentis faenum
21obliti sunt Deum qui salvavit eos
qui fecit magnalia in Aegypto
22mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro
23et dixit ut disperderet eos
si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius
ut averteret iram eius ne disperderet eos
24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem
non crediderunt verbo eius
25et murmurabant in tabernaculis suis
non exaudierunt vocem Domini
26et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto
27et ut deiceret semen eorum in nationibus
et dispergeret eos in regionibus
28et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum
29et inritaverunt eum in adinventionibus suis
et multiplicata est in eis ruina
30et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio
31et reputatum est ei in iustitiam
in generatione et generationem usque in
sempiternum
32et inritaverunt ad aquam Contradictionis
et vexatus est Moses propter eos
33quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis
34non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis
35et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum
36et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum
37et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis
38et effuderunt sanguinem innocentem
sanguinem filiorum suorum et filiarum ※suarum:
quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan
et interfecta est terra in sanguinibus
39et contaminata est in operibus eorum
et fornicati sunt in adinventionibus suis
40et iratus est furore Dominus in populo suo
et abominatus est hereditatem suam
41et tradidit eos in manus gentium
et dominati sunt eorum qui oderant eos
42et tribulaverunt eos inimici eorum
et humiliati sunt sub manibus eorum
43saepe liberavit eos
ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo
et humiliati sunt in iniquitatibus suis
44et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum
45et memor fuit testamenti sui
et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae
46et dedit eos in misericordias
in conspectu omnium qui ceperant eos
47salvos fac nos Domine Deus noster
et congrega nos de nationibus
ut confiteamur nomini tuo sancto
et gloriemur in laude tua
48benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum
et dicet omnis populus fiat fiat