1iterum alius navigare cogitans
et per feros fluctus incipiens
iter facere
ligno portante se fragilius lignum invocat
2illud enim cupiditas adquirendi excogitavit
et artifex sapientia fabricavit sua
3tua autem pater gubernat providentia
quoniam dedisti et in mari viam
et inter fluctus semitam firmissimam
4ostendens quoniam potes ex omnibus sanare
etiam si sine rate aliquis adeat
5sed ut non esset vacua sapientiae
tuae opera
propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas
et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6sed ab initio cum perirent superbi
gigantes
spes orbis terrarum ad ratem confugiens
remisit saeculo semen nativitatis
quae manu tua erat gubernata
7benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8per manus autem quod fit
maledictum et ipsum et qui fecit
illud
quia ille quidem operatus est
illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11propter hoc et idolis nationum non erit respectus
quoniam creaturae Dei in odium factae sunt
et in temptationem animis hominum
et in muscipulum pedibus insipientium
12initium enim fornicationis est exquisitio idolorum
et adinventio illorum corruptio vitae est
13neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum
et ideo brevis illorum finis inventus est
15acerbo enim luctu dolens pater
cito sibi filii rapti faciens imaginem
illum qui tunc homo mortuus fuerat
nunc tamquam deum colere coepit
et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16deinde interveniente tempore
convalescente iniqua consuetudine
hic error tamquam lex custodita est
et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17hos quos in palam honorare non
poterant homines
propter quod longe essent
e longinquo figura illorum adlata
evidentem imaginem regis quem honorare
volebant fecerunt
ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18provexit autem ad horum culturam
et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19ille enim volens placere illi qui se adsumpsit
elaboravit arte sua ut similitudinem in
melius figuraret
20multitudo autem adducta per speciem
operis
eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat
nunc deum existimaverunt
21et haec fuit vitae humanae deceptio
quoniam aut adfectui aut regibus
deservientes homines
incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam
sed et in magno viventes inscientiae bello
tot et tam magna mala pacem appellant
23aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes
aut insaniae plenas vigilias habentes
24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt
sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25et omnia commixta sunt
sanguis homicidium furtum et fictio
corruptio infidelitas turbatio et periurium
tumultus bonorum
26Domini inmemoratio
animarum inquinatio nativitatis inmutatio
nuptiarum inconstantia
moechiae et inpudicitia
27infandorum enim idolorum cultura
omnis mali causa est et initium et finis
28aut enim dum laetantur insaniunt
aut vaticinantur falsa
aut vivunt iniuste aut periurant cito
29dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima
male iurantes renoceri se non
sperant
30utraque ergo illis evenient digne
quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis
et iniuste iuraverunt in dolo
contemnentes iustitiam
31non enim iurantium est virtus
sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum
praevaricationem